monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, VIII. <<<     >>> X.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT IX.

1 VERS. 13.---Nunquid tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea?
2 [20. ] Deus hominem non deserit, et in extremis electos sollicitius purgat.---Per terram quippe homo infima sapiens designatur, cui peccanti dictum est: Terra es, et in terram ibis [Genes. III, 19]. Sed quia pius conditor facturam suam non deserit, mala hominum [Ita Vindoc., Ebroic. aliique Norm., Laudun., etc At Editi cum Ms. Corb. Germ., et per suam patientiam tolerat. Fortasse perpendentes tolerare ad patientiam potius pertinere quam ad sapientiam; vocem hanc in alteram mutandam censuerunt.] et per suam sapientiam tolerat, et per eorum quandoque conversionem relaxat. Cum autem duras atque insensibiles mentes respicit, modo eas minis, modo verberibus, modo revelationibus terret, ut quae pessima securitate [Laudun., duraverant.] duruerant, salubri timore molescant, quatenus vel sero redeant, et hoc ipsum saltem, quod diu exspectati sunt erubescant. Sic enim Dominus quia extrema vitae nostrae plus iudicat, et idcirco electos suos in fine sollicitius purgat. Scriptum quippe est: Deus iudicabit fines terrae [I Reg. II, 10]. Tanto ergo impensius ultimis nostris invigilat, quanto in ipsis pendere initia vitae sequentis pensat. Quod quia misericorditer facit, pietate sua in medium deducta, qua etiam sero conversos peccatores recipit, beati Iob iustitiam erudit, dicens: Nunquid tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea? Subaudis ut ergo, qui in suis ultimis saepe peccatores terrendo concutio, convertendo teneo, atque ab eorum cordibus impios cogitationum motus evello. Et recte beato Iob Dominus quomodo iuxta finem peccatores convertat insinuat. Ac si aperte dicat: Misericordiae meae potentiam respice, et tuae iustitiae elationem preme. Quae extrema hominis quia, etiam cum convertitur per carnis mortem, illa antiquae culpae vindicta comitatur, protinus insinuat, cum dicit.
Gregorius Magnus HOME

bke23.19r csg209.59 sbb354.61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik