monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, II <<<     >>> IV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, CAPUT III [Rec. III].

1 VERS. 13.---Nunquid tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea?
2 [5. ] Dominus abiectos et humiles elegit.---Extrema terrae Dominus tenuit, quia in fine saeculorum ad destitutam iam et alienigenis regibus subditam synagogam venit; atque ex illa impios excussit, quia spiritalia fidei praedicamenta renuentes, etiam a carnalis sacrificii gloria repulit. Vel certe extrema terrae tenuit, quia ex Iudaea paucos abiectos et humiles elegit [Matth. IV, 18, seq.]. Extrema terrae tenuit, quia legis doctores deserens, piscatores assumpsit. Dumque eius extrema tenet, ex ea impios excutit, quia dum infirmos fideles roborat, fortes in illa infideles damnat. Recte vero etiam concutiens addidit, quia per adventum suum [Ebroic. et al. Norm., immensa fortitudine. Corb. Germ., in immensa formidine.] immensa formidine etiam reproborum corda commovit. Concussi quippe fuerant qui dicebant: Nihil proficimus, ecce totus mundus [Laud. et Corb. Germ., post eum vadit.] post eum abiit [Ioan. XII, 19]. Res autem quae concutitur huc illucque ducta fatigatur. Concussa ergo Iudaea fuerat, quae de Christo per alios dicebat: Quia bonus est [Ioan. VII, 12]. Et per alios resistebat, dicens: Non, sed seducit turbas [Ibid.]. Per alios dicebat: Nisi hic esset a Deo, non poterat facere quidquam [Ioan. IX, 33]. Atque ad extremum per alios clamat; Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum [Ioan. XVIII, 30]. Concussi quidem, sed non prostrati sunt reprobi, cum modo miracula obstupescentes cernerent, modo infirmitatis opprobria despicientes irriderent. An non concussi fuerant, qui dicebant: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam [Ioan. X, 24]. Vel certe extrema terrae concussit et tenuit, quia cum infirma corda humilium pio timore terruit, nequaquam ea iudicio districto dereliquit. Inde enim multitudo credentium in Deum robustius stetit, unde in se humiliata trepidavit. Nam quia eum Deus quem concutit tenet, insinuat per prophetam, dicens: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos [Isai. LXVI, 2, sec. LXX]? Quia eum quem concutit tenet, [Corb. Germ., Vindoc., Laud., Pratel., Salomone attestante nos instruit qui ait.] Salomone attestante intimatur, quia ait: Beatus vir qui semper est pavidus; qui autem mentis est durae, corruit in malum [Prov. XXVIII, 14]. Igitur quia extrema Iudaeae Dominus in apostolis tenuit, atque ex illa Scribas et Pharisaeos ac pontifices impietatis suae merito exigente reprobavit, quid adhuc de eorum damnatione subdatur audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.16r csg209.49 sbb354.52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik