monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, XXI. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT XXII

1 VERS. 10, 11.---Et posui vectem et ostia, et dixi. Hucusque venies, et non procedes amplius; et hic confringes tumentes fluctus tuos.
2 [46. ] Virtutes dissipat illud mare saeviens, nisi charitate firmentur.---Quid enim moraliter per ostia, nisi virtutes; quid per vectem, nisi robur charitatis accipimus? Haec itaque ostia, scilicet operationum virtututes, mare saeviens dissipat, nisi eas ex occulto mentis opposita charitas astringat. Facile autem omne virtutum bonum tentatione cordis irruente destruitur, nisi ab intimis fixa charitate solidetur. Unde et Paulus in suis praedicationibus dum quaedam virtutum ostia mari tentationis opponeret, illico eisdem ostiis quasi robur vectis adiunxit, dicens: Super omnia autem haec charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis [Coloss. III, 14]. Perfectionis enim vinculum charitas dicitur, quia omne bonum quod agitur nimirum per illam ne pereat ligatur. A tentatore namque citius quodlibet opus evellitur, si solutum a vinculo charitatis invenitur; si autem mens Dei ac proximi dilectione constringitur, cum tentationum motus quaelibet ei iniusta suggesserint, obicem se illis ipsa dilectio opponit, et pravae suasionis undas virtutum ostiis ac vecte intimi amoris frangit. [Vet. XX.] Quia ergo Dominus per inspiratae charitatis fortitudinem nascentia in corde vitia reprimit, insurgentis maris impetum per obserata claustra compescit. Ira fortasse in occulto exasperat; sed ne quies superna perdatur, perturbationi mentis officium linguae subtrahitur, ne usque ad vocem exeat, quod in sinu cordis tumultuosum sonat. Luxuria in occultis cogitationibus [Corb. Germ., Laudun. et Pratel., accendit.] accenditur; sed ne supernam munditiam mens amittat, conceptae immunditiae ea quae famulari poterant membra castigat, ne usque ad corruptionem corporis exhalet fetor cordis. [Corb. Germ., cordis avaritia.] Avaritia stimulat; sed ne coelesti regno mens careat, intra claustra se parcimoniae contenta propriis ligat, [Laud., intra claustra parcimoniae contenta pro priis ligatur.] ne in pravo se opere dilatet, et usque ad exteriores actus internae concupiscentiae aestus exsudet. Superbia inflat; sed ne veram celsitudinem amittat, considerando quisque quia pulvis est ab altitudine se conceptae elationis humiliat, certans nimirum ne quod in suggestione cogitationis tolerat in exercitationem operis erumpat. Bene ergo dicitur: Posui vectem et ostia, et dixi: Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos, quia dum electus quisque et tentatur vitiis, et tamen facere male suggesta renititur, quasi mare clausum tenetur. Quod etsi intus tumultuosis cogitationum fluctibus mentem percutit, statuta tamen bene vivendi littora non excedit. Quod mare quidem in tumore se erigit, sed dum fixa deliberatione cordis illiditur, fractum redit. Beatus igitur Iob ne sibi tribuat quod contra procellas cordis fortiter stat, voce divina audiat: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat, quasi de vulva procedens, et caetera. Ac si ei aperte diceretur: Incassum te exterius in bonis operibus pensas, si non me interius, qui in te tentationis undas compesco, consideras. Ut enim tu fluctus ferre possis in opere, meae virtutis est, qui fluctus frango tentationis in corde.
Gregorius Magnus HOME

bke23.14r csg209.44 sbb354.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik