monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, XX . <<<     >>> XXII

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT XXI.

1 VERS. 10.---Circumdedi illud terminis meis.
2 [45. ] Qui termini huic mari positi.---Terminis enim suis Dominus hoc mare circumdat, quia cor nostrum adhuc corruptionis suae molestia et cura turbulentum sub mensura contemplationis humiliat, ut licet plus appetat, ultra tamen quam sibi conceditur non ascendat. Vel certe terminis suis Dominus hoc mare circumdat, quia cor nostrum tentationibus tumidum occultis donorum distributionibus mitigat, modo agens ne prava suggestio ad delectationem veniat, modo ne prava delectatio usque ad consensum prorumpat. Qui ergo illicitos motus cordis respicit, et in quibusdam eos usque ad consensum venire prohibet, in quibusdam vero illos etiam a delectatione restringit, nimirum furenti mari terminos imponit, ut nequaquam in opere exeat, sed intra sinum mentis tentationum submurmurans se unda collidat. Quae quia tunc valenter restringitur, cum ei delectatione Dei atque inspiratis virtutibus obviatur, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.14r csg209.43 sbb354.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik