2 | [44. ] Hoc mare tenebris et caligine obvolvitur.---Hoc mare tumultuosum, videlicet cogitationibus fluctuans cor nostrum nube vestitur, quia ne internam quietem pure conspiciat, inquietudinis suae confusione tenebratur. Hoc mare caligine quasi pannis infantiae obvolvitur, quia a contemplandis sublimibus adhuc teneris sensibus suae infirmitatis ligatur. Videamus Paulum quadam caligine quasi infantiae pannis obvolutum, dum ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum . Qui si se ad comprehendenda coelestia infantem non cerneret, aetatis suae ad haec comparationem nullo modo praemisisset, dicens: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Tunc ergo ad robur iuvenile conscendimus, cum forti sensu eam ad quam tendimus vitam videmus; nunc autem quia intentionis nostrae acies per infirmitatem suam ab interna luce retunditur, mens nostra ligata infantiae pannis tenetur. Ubi apte subiungitur: |