monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, XVIII . <<<     >>> XX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT XIX.

1 VERS. 8.---Quis conclusit ostiis mare?
2 [43. ] Cor humanum mare fervens, quod Deus solus valet coercere.---Quid est mare, nisi cor nostrum furore turbidum, rixis amarum, elatione superbiae tumidum, fraude malitiae obscurum? Quod mare quantum saeviat, attendit quisquis [Laud., occultas cogitationes.] in se occultas cogitationum tentationes intelligit. Ecce enim iam perversa relinquimus, iam desideriis rectis inhaeremus, iam prava opera foris abscindimus; sed tamen latenter intus ea cum qua huc venimus vitae veteris procella fatigamur, quam nisi respectu iudicii et aeterni pavore tormenti immensi timoris claustra constringerent, cuncta in nobis penitus superaedificati operis fundamenta corruissent. Si enim quod per suggestionem saevit intrinsecus, per deliberationem foras erumperet, vitae nostrae fabrica funditus eversa iacuisset. In iniquitate namque concepti, et in delicto editi [Psal. L, 7], per insitae corruptionis molestias pugnam nobiscum huc deferimus, quam cum labore vincamus. Unde et recte de hoc mari dicitur: Quando erumpebat, quasi de vulva procedens. Vulva enim pravae cogitationis adolescentia est. De qua per Moysen Dominus dicit: Sensus enim et cogitatio humani cordis prona est in malum ab adolescentia sua [Genes. VIII, 21]. Corruptionis namque malum, quod unusquisque nostrum ab ortu desideriorum carnalium sumpsit, [Vindoc., Ebroic. et al., in provectu . . . . se exerit.] in provectu aetatis exercet; et nisi hoc citius divinae formidinis manus reprimat, omne conditae naturae bonum repente culpa in profundum vorat. Nemo igitur sibi cogitationum suarum victoriam tribuat, cum Veritas dicat: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat, quasi de vulva procedens? Quia nisi ab ipso cogitationis primordio cordis fluctus gratia divina retineret, tentationum procellis mare saeviens terram procul dubio humanae mentis obruisset, ut salsis fluctibus perfusa aresceret, id est perniciosis carnis voluptatibus delectata deperiret. Solus ergo Dominus ostiis mare concludit, qui pravis motibus cordis claustra inspiratae formidinis obiicit. Quia vero ea quae cernimus sequi prohibemur, quia a corporearum rerum delectatione retundimur, [Corb. Germ. et Vindoc., libet iam] libet etiam ad invisibilia oculos mentis attollere, atque haec ipsa quae sequi praecipimur videre. Sed quid agimus? Infirmis illa obtutibus necdum patent. Ecce ad eorum amorem vocamur, sed tamen a visione restringimur, quia et si quando aliquid furtim parumque aspicimus, sub incerto nimis adhuc visu caligamus. Unde apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.13v csg209.41 sbb354.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik