monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, XVII <<<     >>> XIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT XVIII [Vet. XVI].

1 VERS. 10, 11.---Et posui vectem et ostia, et dixi: Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
2 [38. ] Sancti praedicatores tanquam ostia mari saecus saevienti opposita, tundi fluctibus, non effringi potuerunt, Christo eos roborante. Haec ostia humilibus aperta, et superbis clausa.---Quid per ostia nisi praedicatores sancti, quid per vectem nisi incarnatus Dominus designatur? Qui haec videlicet ostia contra saevientis maris impetum tanto valentiora [Laud., apposuit.] opposuit, quanto ea sua observatione roboravit. Quia enim ista sanctae Ecclesiae ostia vectis huius oppositione solidata sunt, potuerunt quidem tundi fluctibus, sed effringi nequiverunt, ut ea exterius unda persecutionis illideret, sed nequaquam cordis eorum interna penetraret. Et quia doctores sancti [Vindoc., Ebroic. aliique Norman., praedicationem quidem sequentibus aperti sunt, auctoritati autem suae resistentibus clausi.] praedicatione quidem sequentibus aperti sunt, auctoritate autem sua resistentibus clausi, non immerito ostia vocantur, id est [Vindoc., Pratel., Utic., aperta conversioni.] aperta conversationi humilium, et clausa terroribus superborum. Non immerito ostia vocantur, quia et ingressum fidelibus aperiunt, et rursum sese perfidis ne ingrediantur opponunt. Pensemus quale Ecclesiae ostium exstitit Petrus, qui investigantem fidem Cornelium recepit, pretio quaerentem miracula Simonem repulit. Illi dicens: In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus [Act. X, 34], secreta regni benigne aperuit. Huic inquiens: Pecunia tua tecum sit in perditionem [Act. VIII, 20], per districtae damnationis sententiam coelestis aulae aditum claudit. Quid cuncti apostoli nisi sanctae Ecclesiae ostia existunt, cum voce Redemptoris sui audiunt: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt [Ioan. XX, 22]? Ac si illis aperte diceretur: Per vos ingredientur ad me hi quibus vosmetipsos panditis; et repellentur quibus obseratis. Igitur dum mare saevit, Dominus vectem et ostia [Turon., apponit.] opponit, quia ab amaris et perfidis cordibus dum persecutionis procella se dilatat in mundo, Deus unigeniti sui gloriam praedicatorumque eius reverentiam exaltat; et dum innotescit mysteria divinae fortitudinis, frangit in impiis fluctus furoris.
3 [39. ] Divina providentia persecutionis procella aut prosilit, aut conquiescit.---Bene autem dicitur: Hucusque venies, et non procedes amplius. [Ita Vindoc., Norman., Laud., Longip. et alii a Gussanvillaeo visi; hanc enim lectionem annotavit in margine; at in textu cum caeteris excusis habet, divini iudicii occulta mensura est.] Quia nimirum iudicii occulti mensura est, et quando persecutionis procella prosiliat, et quando conquiescat, ne aut non exagitata electos non exerceat, aut non moderata in profundum mergat. Cum vero notitia fidei usque ad persequentes extenditur, turbati maris tumor sedatur; ibique fluctus suos mare frangit, quia ad cognitionem veritatis veniens, omne quod nequiter egit erubescit. Fracta quippe unda in se reliditur, quia victa nequitia etiam per cogitationem sui cordis accusatur; et quasi ipsam vim quam intulerat recipit, quia de pravitate quam gesserat reatus sui stimulos sentit. Unde quibusdam per Paulum dicitur: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis [Rom. VI, 21]? Ac si diceretur: Quid se in altum fluctus vestrae pravitatis extulerunt, qui nunc in semetipsis fracti, unde perversos vos inflaverant, conversos inde confundunt? Recte itaque dicitur: Et hic confringes tumentes fluctus tuos. Quod vero in hac conclusione maris secundo de ostiis dicitur, more sacri eloquii, res semel dicta pro confirmatione replicatur.
4 [40. ] Per mare intelligi potest saeculum, cui Deus ostia opposuit, legis et Novi Testamenti praecepta.---Si autem hoc in loco mare accipere non specialiter turbam persequentium, sed generaliter saeculum debemus, secundo contra hoc mare Dominus ostia opposuit, quia et prius humano generi praecepta legis, et postmodum novae gratiae testamentum dedit. Secundo obiectis ostiis huius maris impetum clausit, quia eos quos ad obsequium sui cultus assumpsit, et prius ab idolis data lege coercuit, et post ab intellectu carnali gratia revelata correxit. Secundo mare ostia accepit, quia humanum genus prius Deus ab operibus iniquitatis prohibuit, postmodum vero etiam a cogitationis culpa constrinxit. Videamus quemadmodum prima tumenti mari Dominus ostia imponat. Ecce enim per Legem dicitur: Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices [Exod. XX, 13, 14]. Videamus quemadmodum secundis hoc mare Dominus ostiis claudat. Ecce in Evangelio dicit: Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis; ego autem dico vobis, quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo [Matth. V, 27]. Rursumque dicitur: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos [Ibid. V, 43, 44]. Qui igitur prius nequitias operis prohibet, et postmodum culpas cordis exhaurit, nimirum tumenti mari, ne circumducta iustitiae littora transeat, bis ostia imponit.
5 [Vet. XVII.] [ 41. ] Mundo suae origini adhuc vicino, leges positae. Cui tamen Deus nondum illuxerat. Sub litterae caligine quasi pannis infantiae obvolutus mundus. Prius timore ligatus, postea libertatem consecutus. Lex vetus imperfecta et infirma.---Bene autem cum diceret: Quis conclusit ostiis mare. Illico et tempus adiunxit, dicens: Quando erumpebat, quasi de vulva procedens. Quia videlicet tunc humano generi praeceptis legis obviavit, quando adhuc saeculum suae origini vicinum, quasi ab ortu proprio ad profectum vitae carnalis exibat. De vulva quippe procedere est in luce praesentis gloriae carnaliter apparere. Et recte subiungitur: Cum ponerem nubem vestimentum eius. Quia nimirum Deus hominibus non tunc aperta ostensione se intulit, sed dum eos ab errore perfidiae eripuit, nec tamen illis claritatem sui luminis patefecit, quasi ex tenebris eos abstulit, sed adhuc nube vestivit, ut et pristina pravitatis acta relinquerent, et tamen ventura bona adhuc certius non viderent. Unde et apte subditur: Et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem. Dum enim rudes populos non aperta spiritus praedicatione edocuit, sed figurata locutione praeceptis litterae astrinxit, adhuc infirma sapientes verborum suorum caligine quasi pannis infantiae obvolvit, ut mandatis grossioribus ligati crescerent, ne male liberi in suis voluptatibus perirent. Quos ad viam iustitiae dum non iam charitas, sed adhuc timor astringeret, [Laud., divina dispensatione quasi pressit.] divina dispensatio quasi pressit ut nutriret. Infirmus namque populus cum praeceptorum pannos nolens pertulit, ad [Idem Cod., ad firmiorum statum.] firmiorem statum ex ipsa sua ligatione pervenit. Quia enim timor eum prius a culpa coercuit, competenter postmodum in libertatem spiritus exivit. Hos pannos infantiae, quos inchoantibus dedit, ipse per prophetam Dominus reprehendit, dicens: Dedi eis praecepta non bona [Ezech. XX, 25]. Mala enim quasi mala esse desinunt comparatione peiorum, et bona quasi bona non sunt comparatione meliorum. Nam sicut peius delinquenti Iudaeae de Sodoma atque Samaria dicitur: Iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es [Ezech. XVI, 51], ita melioribus Novi Testamenti praeceptis subsequentibus praecepta bona quae rudibus data sunt non bona esse memorantur. Neque enim mentes usui vitae carnalis inhaerentes evehi ab infimis possent, nisi gradatim ducta praedicatione proficerent. Hinc quippe est quod, in Aegypto positis pio iustoque moderamine latenti eorum concupiscentiae condescenditur, et vicinorum suorum vasis aureis argenteisque sublatis, discedere iubentur [Exod. III, 22]. Qui ad Sina montem ducti, accepta lege, mox audiunt: Non concupisces rem proximi tui [Exod. XX, 17]. Et hinc est quod in eadem lege oculum pro oculo, dentem pro dente praecipiuntur exigere [Exod. XXI, 24], et quandoque tamen, revelata gratia, percussi maxillam alteram iubentur praebere [Matth. V, 3]. Quia enim plus semper ira in vindicta exigit quam iniuria accepit, dum discunt mala non multiplicius reddere, quandoque discerent ea et multiplicata sponte tolerare. Hinc est quod eumdem rudem populum a quibusdam prohibuit, quaedam vero ei in usum pristinum servavit, sed haec ipsa tamen in melioris vitae figura composuit. Bruta namque animalia idolis in Aegypto mactabant, eique in usum postmodum animalium mactationem retinuit, sed idolorum cultum vetavit, ut dum de usu suo aliquid amitteret, consolaretur eius infirmitas per hoc quod de usu suo aliquid haberet. [Turon., Laudun., Pratel., miri . . . . . dispensatione consilii.] Mira autem dispensatione consilii, quod ei Dominus de consuetudine carnali retinuit, hoc in figuram spiritus potentius vertit. Quid enim sacrificia illorum animalium nisi unigeniti mortem designant? Quid sacrificia illorum animalium nisi exstinctionem carnalis nostrae vitae significant? Unde ergo imbecillitati populi rudis condescenditur, inde ei per obumbratas allegoriarum species maior fortitudo spiritus nuntiatur. Recte itaque dicitur: Et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem, quia unde eius teneritudinis infirma pertulit, [Vindoc., Ebroic. et alii Norm., inae alteram.] inde altam significationum spiritalium nubem fecit.
6 [Vet. XVIII.] [ 42. ] Immoderatis animi motibus opposita novae vitae praecepta exemplis Christi roborata.---Quem quia praeceptorum limite ab immoderatis animi evagationibus cinxit, recte subiicit: Circumdedi illud terminis meis. Et quia huius humani generis motus misso Mediatore coercuit, apte subiungit: Et posui vectem et ostia. Vectem quippe et ostia posuit, quia Redemptore nostro contra culpas delinquentium misso, novae vitae praedicamenta firmavit. Clausa namque ostia opposito vecte roborantur. Vectem ergo Deus opposuit, quia contra lascivos motus humani generis unigenitum misit, qui praecepta spiritalia, quae loquendo docuit, agendo solidavit. Bene autem subditur: Et dixi: Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Hoc quippe mare ostia priora transcenderat, quia claustra legis oppositae humani tumoris unda [Vindoc., Laud., Corb. Germ., Pratel., saliebat.] transiliebat. At postquam mundus oppositum sibi unigenitum reperit, elationis suae impetum fregit, et transire non valuit, [Turon. et Corb. Germ., quia eius fortitudinem. Pratel. et Corb. Germ. habent clausus invenit, non clausum.] quia eius fortitudine furoris sui terminum clausum invenit. Unde recte per Prophetam dicitur: Mare vidit, et fugit [Psal. CXIII, 3]. Possunt etiam per ostia apertae passiones eius non inconvenienter intelligi. Quibus ex occulto vectem posuit, quia eas ex invisibili divinitate roboravit. Contra quas mundi fluctus veniunt, sed fracti dissiliunt, quia superbi [Ita Corb. Germ., Laud. et codices ad quos factae sunt Edit. Paris. 1495 et 1518, ac Basil., 1514. In Gilot, et aliis poster, legimus vivendo, sicut in Mss. Pratel., Utic. aliisque Norm.] eas videndo despiciunt, sed earum vires experiendo pertimescunt. Nam dum passiones unigeniti humanum genus prius irrisit, postmodum expavit; quasi contra opposita ostia, more elidendi maris, et tumore elatum venit, et fractum virtute dissiluit.
7 Sed quia idcirco hoc ad beatum Iob dicitur, ut de tot virtutibus cordis eius gloria premeretur, ne sibi fortasse tribuat [Turon. et Laud., Quod se non stare sublimiter non ignorat. Lectionem nostram, quae est omnium Editorum, habent alii Mss., praesertim Corb. Germ., Pratel., caeterique Norm. Eam confirmat quod in fine huius libri legitur: Beatus igitur Iob, ne sibi tribuat quod contra procellas cordis fortiter stat. Quae verba evertunt lectionem Mss. Laud. et Turon.] quod se stare sublimiter non ignorat, cum quanta eius aedificatione sint dicta perpendimus, si haec etiam moraliter disseramus. Dicat itaque:
Gregorius Magnus HOME

bke23.12r csg209.36 sbb354.38

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, XVII <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik