2 | [37. ] Persecutorum malitiam Deus constrinxit puerilia sapientem.---Mare saeviens nube induitur, quia crudelitas persequentium stultitiae suae velamento vestitur. Interposita enim caligine infidelitatis suae, perspicuam veritatis lucem videre non sufficit; et id quod agit per crudelitatis impulsum, per caecitatis suae meritum non agnoscit. Nam si cognovissent, ut ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Haec nubes non solum solet infideles extra positos premere, sed quosdam etiam viventes carnaliter intra Ecclesiam tenebrare. Unde sancti viri, qui etiam alienae negligentiae compatiuntur, et se pati aestimant quod perpeti alios sentiunt, Deo orantes dicunt: Opposuisti nubem, ne transeat oratio . Ac si aperte dicant: Menti nostrae terrenis voluptatibus assuetae curarum suarum phantasmata iusto iudicio obiicis, quibus eam in ipsa orationis suae intentione confundis; et quam desideriis infimis deditam non ignoras, recte caecatam ab intuenda lucis tuae perspicuitate reverberas, ut cum in te intenditur, ipso a te cogitationum suarum nubilo reflectatur; et quae terrena haec assidue cogitat quia vult, haec etiam toleret in oratione cum non vult. Quia igitur ipsa persecutorum nequitia superna dispensatione constringitur, ne contra sanctos viros inquantum voluerit effrenetur, postquam dixit: Cum ponerem nubem vestimentum eius; apte subdidit: Et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem. Pannis quippe infantiae pedes ac brachia constringuntur, ne huc atque illuc dissoluta libertate iactentur. Quia ergo persecutores sanctae Ecclesiae instabilitate cordis inquieti, atque huic saeculo dediti, non grandaeva, sed puerilia sapiunt, qui quidem obscuritate atque caligine, non intellectu superni iudicii constringuntur, ne tantum persequi valeant quantum volunt, pannis infantiae referuntur obvoluti, quia, sicut dictum est, puerilia quidem sapiunt, sed divina dispensatione constricti, quo volunt brachia non extendunt, et si cuncta mala leviter perpetrare appetunt, nequaquam tamen implere cuncta quae appetunt permittuntur. Sequitur: |