monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, XV <<<     >>> XVII

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT XVI [Vet. XV, Rec. VIII].

1 VERS. 8.---Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat, quasi de vulva procedens?
2 [36. ] Saeculum contra sanctos saeviens a Deo conclusum. Humiliatis terrenis principibus, per eos Dominus Ecclesiam supra mundi culmen evexit.---Quid enim mare nisi saeculum, quid vulvam, nisi conceptum carnalis cogitationis accipimus? Hoc enim loco vulvae nomine occulta et malitiosa carnalium cogitatio designatur. Quae vulva non ad proferendam prolem concipit substantiam corporis, sed ad explendam nequitiam causam doloris. De hac vulva cordis iniquorum alias dicitur: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem [Psal. VII, 15]. Per hanc vulvam pravi concipiunt, cum mala cogitant. Per hanc vulvam pariunt, cum mala quae cogitaverint operantur. Erumpebat ergo mare quasi de vulva procedens, [Unus Anglic., cum curarum. Caeteri cum Mss. nostris, cum minarum. Edit. Vatic. et plur., cum miseriarum.] cum minarum saecularium fluctus de carnalis cogitationis iniquitate concepti, in sanctae Ecclesiae interitum saevirent. Sed auctore Deo, ostiis hoc mare conclusum est, quia contra tumores persequentium sancti viri quasi quaedam ostia oppositi sunt, ut eorum miraculis atque reverentia irae persequentium frangerentur. Humiliatis quippe Dominus terrenis principibus, per eos sanctam Ecclesiam supra mundi culmen evexit, et saevientis maris impetus, crecta eiusdem Ecclesiae potestate, coercuit. Sed huic saevienti mari quid Dominus fecerit, audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.11v csg209.34 sbb354.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik