monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, XIV . <<<     >>> XVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT XV

1 IBID.---Et iubilarent omnes filii Dei.
2 [35. ] Quid sit iubilatio, et cur homines deceat, non angelos.---Iubilatio quippe dicitur cum cordis laetitia oris efficacia non expletur; sed quibusdam modis gaudium prodit, quod ipse qui gaudet, nec tegere praevalet, nec explere. Laudent itaque angeli, qui iam tantae claritatis [Corb. Germ., Ebroic. et alii Norm., latitudinem.] altitudinem in sublimibus vident. Iubilent vero homines, qui adhuc in inferioribus oris sui angustias sustinent. Quae quia certo futura Dominus noverat, non tam facienda insinuat, quam facta narrat. Sed quid agimus, quod cum boni de redemptionis suae mysterio iubilant, malos invidia inflammat; dum electi proficiunt, reprobi ad rabiem furoris excitantur, et bona nascentia, quia nolunt imitari, persequuntur? Sed tamen inter haec etiam qui redemit, non relinquit. Scriptum quippe est: Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere [I Cor. X, 13]. Novit enim conditor noster, quando exsurgere persecutionis procellam sinat, quando exsurgentem reprimat. Novit pro custodia nostra restringere quod contra nos egredi pro nostra exercitatione permittit, ut saeviens nos diluat procella, et non mergat. Unde et sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.11r csg209.33 sbb354.35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik