2 | [34. ] Angeli astra matutina cur appellati.---Quia enim prima in tempore condita natura rationabilium spirituum creditur, non immerito matutina astra angeli vocantur. Quod si ita est, dum terra esset invisibilis et incomposita, dum tenebrae essent super abyssum , venturum diem subsequentis saeculi per lucem sapientiae existendo praevenerunt. Nec negligenter audiendum est quod additur, Simul, quia nimirum astra matutina etiam cum vespertinis Redemptoris potentiam laudant, dum electi angeli etiam cum redemptis in mundi fine hominibus largitatem gratiae supernae glorificant. Ipse quippe ut nos ad laudem conditoris accenderent, hoc quod superius diximus, orta per carnem luce, clamaverunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Simul ergo laudant, quia redemptioni nostrae voces suae exultationis accommodant. Simul laudant; quia dum nos conspiciunt recipi, suum numerum gaudent repleri. Qui et fortasse ideo matutina astra memorantur, quia saepe ad exhortandos homines missi sunt; et dum venturum mane nuntiant, ab humanis cordibus praesentis vitae tenebras fugant. Sed ecce angeli divinam potentiam laudant, quia ipsa eos tantae claritatis visio dilatat. Nos autem qui redimimur, sed tamen corruptione adhuc carnis gravamur, donum quod percipimus, qua virtute laudamus? Quomodo enim valebit lingua dicere, quod non sufficit mens nostra sentire? Sequitur: |