2 | [33. ] Christus lapis angularis, quod vitam activam et contemplativam in se coniunxerit.---Lapis quippe angularis est ad sacra eloquia intellectus duplex. Qui tunc divinitus dimittitur, quando nequaquam districto iudicio ignorantiae suae tenebris illigatur; sed quadam libertate perfruitur, dum in praeceptis Dei sufficit vel exsequendo exteriora agere, vel contemplando interna sentire. Ad quod nunquam noster intellectus assurgeret, si ad suscipiendam naturam nostram ipse noster conditor non veniret. Qui aliter angularis lapis dicitur, quia duos in se populos iunxit; atque aliter, quia coniunctae utriusque vitae, activae videlicet et contemplativae, in se exempla monstravit. Ab activa enim vita longe contemplativa distat; sed incarnatus Redemptor noster veniens, dum utramque exhibuit, in se utramque sociavit. Nam cum in urbe miracula faceret, in monte vero orando continue pernoctaret, exemplum suis fidelibus praebuit, ut nec contemplationis studio proximorum curam negligant, nec rursum cura proximorum immoderatius obligati contemplationis studia derelinquant; sed sic in utrisque mentem partiendo coniungant, quatenus nec amorem Dei praepediat amor proximi, nec amorem proximi, quia transcendit, abiiciat amor Dei. Quia igitur humano cordi quid ageret ignoranti Dei atque hominis Mediator apparuit, qui et agendo transitoria disponeret, et contemplando ostenderet unde cuncta penderent, recte dicitur: Vel quis dimisit lapidem angularem eius? Ac si aperte Dominus diceret: Nisi ego, qui unicum quem sine tempore genui servandis hominibus cum tempore ostendi, in cuius vita discerent etiam diversa vivendi studia non discrepare. Et notandum quod eum non se emisisse, sed dimisisse asserit, quia profecto humanam naturam Filius suscipiens ad ima de sublimibus venit. Cuius incarnationis mysterium quia et electi angeli mirati sunt, qui eodem mysterio redempti non sunt, recte subiungitur: |