monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, X. <<<     >>> XII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT XI.

1 VERS. 5.---Vel quis tetendit super eam lineam?
2 [26. ] A sanctis sumenda est vivendi regula.---Super hanc enim terram linea tenditur, quando electae unicuique animae [Idem, ad summe vivendi regulam.] ad sumendam vivendi regulam patrum praecedentium exempla monstrantur, ut ex illorum vita consideret quid in suis actibus servet, quatenus respecto iusti limitis tramite, nec infra minima negligens deficiat, nec ultra maxima superbiens tendat, nec minus conetur explere quam sufficit, nec plus arripiat quam accepit, ne aut ad mensuram quam debet non perveniat, aut eamdem mensuram deserens, extra limitem cadat. Angusta quippe porta est quae ducit ad vitam [Matth. VII, 14]; et ille hanc ingreditur qui in cunctis quae agit discretionis subtilitate propter hanc sollicite coarctatur. Nam qui per voluntates proprias secura mente se dilatat, angustae sibi portae aditum damnat. Ut ergo huius terrae mensura servetur, super eam divinitus linea tenditur, quia ut nostra opera, vel minora proficiant, vel maiora moderentur, per sacra eloquia subtilis ante nos sanctorum vita expanditur, et quid nobis quantumque agendum sit ostensa illorum discretione definitur.
3 [Vet. XII.] [ 27. ] In exemplis Petri proponitur mensura auctoritatis et humilitatis.---Ecce aliquis vel damna rerum, vel afflictionem corporis metuens, minas terrenae potentiae pertimescit, et contra vim resistentium veritatem defendere non praesumit. Hunc Petrus, quia in timore angustum respicit, ostensa exemplorum suorum linea, ad virtutis latitudinem tendit. Ipse quippe flagellatus a principibus populi [Act. V, 40], cum idcirco se relaxari conspiceret, ut a praedicatione cessaret; cum prohiberetur loqui in posterum, nequaquam saltem in praesens cessit. Nam respondens protinus, dixit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus [Ibid., IV, 29]. Et rursum: Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. At ille dudum debilis, et praesentia damna formidans, dum exempla tantae fortitudinis contemplatur, in auctoritate verbi iam Petri lineam sequitur, iam nil adversitatis metuit, iam resistentes Deo potestates saeculi etiam cum corporis laceratione contemnit. [Sic restituimus ex Mss. Corb. Germ., Laud., Vindoc., Pratel. aliisque Norm., a quibus recesserunt Excusi; habent enim: sed tamen tanto vires persequentium patiendo destruit, quanto . . . . . nullis terroribus cedit. Alius plerumque.] Sed tamen quanto vires persequentium patiendo fortiter destruit, et quanto inter adversa nullis terroribus cedit, tanto plerumque et in his etiam quae inter fideles positus senserit se caeteris praeponit, sua magis consilia eligit, et sibi potius quam aliis credit. Hic nimirum dum, [Pratel. et al. Norm., iniustis obeditionibus.] iniustis obiectionibus non cedens, in virtute se exerit, etiam recta aliorum consilia non recipiens, pedem extra limitem tendit. Hunc Petrus intra mensurae lineam revocat, qui postquam libertate vocis auctoritatem principum pressit, per humilitatem cordis de non circumcidendis gentibus Pauli consilium audivit [Act. XV, 7]. Sic enim semetipsum contra adversarios ex auctoritate curabat erigere, ut tamen sibimetipsi non crederet in his quae non recte sentiret, ut et libertate fortitudinis tumentes potestates excederet, et humilitate mansuetudinis obedientiam in recto consilio etiam minoribus fratribus exhiberet, et modo per semetipsum aliis, modo sibimetipsi cum aliis [Laud., observaret.] obviaret. In factis igitur Petri quaedam ante oculos nostros auctoritatis et humilitatis linea tenditur, ne mens nostra aut per timorem ad mensuram non perveniat, aut per tumorem limitem excedat.
4 [28. ] Eiusdem virtutis opera aliquando exercere, aliquando omittere suadet discretio.---Dictum est quomodo linea tenditur, ne per alterius actionis [Edit. Gilot. et aliae poster., formidinem; veteres autem Edit. cum Mss. Corb. Germ., Turon., Laudun., Norman., etc., habent fortitudinem.] fortitudinem ad alterius causae vitium transeatur; dicatur nunc quemadmodum in una eademque virtute discretionis lineam deserimus, si hanc et aliquando agere et aliquando postponere nesciamus. Non enim res eadem semper est virtus, quia per momenta temporum saepe merita mutantur actionum. Unde fit ut cum quid bene agimus, plerumque melius ab eius actione cessemus, et laudabilius ad tempus deserat quod in suo tempore laudabiliter mens tenebat. Nam si pro nostris bonis minimis, quibus actis proficimus, nec tamen intermissis interimus, maiora laborum mala proximis, imminent, necessario nos virtutum augmenta seponimus, ne infirmioribus proximis fidei detrimenta generemus, ne tanto iam quod agimus virtus non sit, quanto per occasionem sui in alienis cordibus fundamenta virtutum destruit.
5 [29. ] Discretionis huius exemplum in sancto Paulo.---Quam discretionis lineam bene ante intuentium oculos Paulus tetendit, qui et gentiles ad libertatem fidei venientes circumcidi prohibuit [Act. XV, 2], et tamen Lystris [Vindoc., atque Iconium veniens. Laud., atque Iconiae.] atque Iconium transiens, ipse Timotheum, qui gentili patre editus fucrat, circumcidit [Act. XVI, 3]. Videns enim quod nisi se mandata litterae servare ostenderet, Iudaeorum rabiem etiam in eos qui sibi tunc comites aderant excitaret, assertionis suae vim postposuit, et sine damno fidei se suosque [Deest comites in Laud., Corb. Germ., Pratel. et al. Norm.] comites a persecutionis immanitate custodivit. Fecit quod fieri fidei amore prohibuit, sed ad fidei [Laudun., recurrit.] retorsit ministerium quod quasi non fideliter fecit. Plerumque enim virtus cum indiscrete tenetur amittitur; cumque discrete intermittitur, plus tenetur. Nec mirum si in incorporeis intelligimus quod agi [Laud., et in corporibus videmus.] et in corporeis rebus videmus. Ex studio namque arcus distenditur, ut in suo tempore cum utilitate tendatur. [Pratel., quia si otium.] Qui si otium relaxationis non accipit, feriendi virtutem ipso usu tensionis perdit. Sic aliquando in exercitatione virtus, cum per discretionem praetermittitur, reservatur, ut tanto post vitia valenter feriat, quanto a percussione interim prudenter cessat. [Editi recent., subtili ergo discretione.] Subtilis igitur discretionis super hanc terram linea tenditur, quando ostensis unicuique animae exemplis praecedentium patrum, et utiliter ad operationem virtus accenditur, et nonnunquam utilius temperatur
6 [Vet. XIII.] [ 30. ] Cavendum ne discretionis nomine, propriis commodis serviatur.---Sed cum parumper [Vindoc. Pratel., etc., ab ore zeli.] ab opere zeli fortitudo seponitur, alta consideratione opus est, ne fortasse nequaquam communis boni consilio, sed timore proprio vel cuiuslibet ambitionis studio a virtutis exercitatione cessetur. Quod nimirum cum agitur, iam non dispensationi, sed culpae servitur. Unde curandum sollicite est ut cum quis susceptum negotium cum virtutis cessatione dispensat, semetipsum prius in radice cordis [Laud., infigat.] inspiciat, [Longip., ne sibi . . . avarus appetat, per quod sibi soli timidus parcat.] ne sibi per hoc aliquid avarus appetat, sibi per hoc soli timidus pareat; et eo fiat pravum quod in opere sequitur, quo non ex recta cogitationis intentione generatur. Unde bene in Evangelio Veritas dicit: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit [Matth. VI, 22]. Quid enim per oculum exprimitur, nisi opus suum praeveniens cordis intentio? quae priusquam se in actione exerceat, hoc iam quod appetit contemplatur. Et quid appellatione corporis designatur, nisi unaquaeque actio, quae intentionem suam quasi intuentem oculum sequitur? Lucerna itaque corporis est oculus, quia per bonae intentionis radium merita illustrantur actionis. Et si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit, quia si recte intendimus per simplicitatem cogitationis, bonum opus efficitur, etiam si minus bonum esse videatur. Et si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit, quia cum perversa intentione quid vel rectum agitur, etsi splendere coram hominibus cernitur, apud examen tamen [Unus Ebroic., aeterni iudicis.] interni iudicis obscuratur. Unde et recte subiungitur: [Haec desunt in Vindoc., usque ad si lumen.] Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint. Si lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae [Laud., quantae sunt.] quantae erunt [Ibid., 23]? quia si hoc quod bene nos agere credimus, ex mala intentione fuscamus, quanta ipsa mala sunt quae mala esse etiam cum agimus non ignoramus? Et si ibi nil cernimus, ubi quasi discretionis lumen tenemus, qua caecitate in illa offendimus quae sine discretione perpetramus? Vigilanti igitur cura per cuncta opera intentio nobis nostra pensanda est, ut nil temporale in his quae agit appetat, totam se in soliditate aeternitatis figat, ne si extra fundamentum actionis nostrae fabrica ponitur, terra dehiscente solvatur. Unde hic quoque apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.9r csg209.26 sbb354.27

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik