Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT X.
1 | VERS. 4, 5.---Indica mihi, si habes intelligentiam, quis posuit mensuras eius, si nosti, vel quis tetendit super eam lineam? |
2 | [21. ] Quam sapienter Deus dona sua, non omnia omnibus, sed singula singulis distribuat.---Quis enim nisi conditor noster huius terrae mensuras ponit ? Qui, interni iudicii secreto moderamine, alii sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii plenam fidem, alii gratiam sanitatum, alii operationem virtutum, alii prophetiam, alii discretionem spirituum, alii genera linguarum, alii interpretationem sermonum tribuit, quatenus in uno eodemque spiritu iste verbo sapientiae polleat, nec tamen sermone scientiae, id est doctrinae, fulciatur, quia sentire atque invenire sufficit etiam quod per discendi studium non apprehendit; ille sermone scientiae fulgeat, nec tamen in verbo sapientiae convalescat, quia et explere sufficit quantum didicit, et tamen ad sentiendum ex semetipso subtile aliquid non assurgit. Iste per fidem elementis imperat, nec tamen per sanitatum gratiam infirmitates corporum curat; ille orationis ope morbos subtrahit, nec tamen arenti terrae verbo pluvias reddit. Iste operatione virtutum ad praesentem vitam etiam mortuos revocat, et tamen, prophetiae gratiam non habens, quae sibi ventura sunt ignorat; ille ventura quaeque velut praesentia attendit, et tamen in nulla signorum operatione se exerit. Iste per discretionem spirituum in factis subtiliter mentes conspicit, sed tamen diversi generis linguas nescit; ille diversi generis linguas examinat, sed tamen in rebus similibus dissimilia corda non pensat. Alius in una lingua quam novit sermonum pondera interpretando prudenter discutit, et tamen reliquis bonis quae non habet patienter caret. |
3 | [22. ] Sic humilitati cavetur et charitati.---Sic itaque creator noster atque dispositor cuncta moderatur, ut qui extolli poterat ex dono quod habet humilietur ex virtute quam non habet. Sic cuncta moderatur, ut cum per impensam gratiam unumquemque sublevat, etiam per disparem alteri alterum subdat, et meliorem quisque dono alio eum qui sibi subiicitur attendat, ac licet se praeire et aliis sentiat, eidem tamen quem superat se in aliis postponat. Sic cuncta moderatur, ut dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine, fiant omnia singulorum, et unusquisque sic quod non accepit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat. [Vet. XI.] Hinc enim per Petrum dicitur: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei . Tunc namque bene multiformis Dei gratia dispensatur, quando acceptum donum et eius qui hoc non habet creditur, quando propter eum cui impenditur sibi datum putatur. Hinc per Paulum dicitur: Per charitatem servite invicem . Tunc enim nos charitas a iugo culpae liberos reddit, cum vicissim nos nostro per amorem servitio subiicit, cum et aliena bona nostra credimus, et nostra aliis quasi sua offerentes exhibemus. Hinc rursum per Paulum dicitur: Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus ? Et paulo post: Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa quidem membra, unum vero corpus [Ibid., 19]. |
4 | [23. ] In corpore Ecclesiae alius est oculus, alius manus, alius pes, etc.---Quid enim sancta Ecclesia, nisi superni sui capitis corpus est? In qua alius alta videndo oculus, alius recta operando manus, alius ad iniuncta discurrendo pes, alius praeceptorum vocem intelligendo auris, alius malorum fetorem bonorumque fragrantiam discernendo naris est. Qui, corporalium more membrorum, dum vicissim sibi accepta officia impendunt, unum de semetipsis omnibus corpus reddunt; et cum diversa in charitate peragunt, diversum esse prohibent ubi continentur. Si autem unum quid cuncti agerent, corpus utique quod ex multis continetur non essent, quia videlicet multipliciter compactum non existeret, si hoc concors membrorum diversitas non teneret. Quia ergo sanctis membris Ecclesiae virtutum dona Dominus dividit, terrae mensuras ponit. Unde iterum Paulus dicit: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei . Et rursum: Ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate . |
5 | [24. ] Singula membra assignatis sibi officiis fungantur, non aliena usurpent.---Sed cum miro consilio auctor ac dispositor noster huic illa largitur quae alii denegat, alii haec denegat quae isti largitur, mensuras sibi positas egredi nititur quisquis posse plus quam acceperit conatur, ut si fortasse is cui tantummodo datum est praeceptorum occulta disserere tentet etiam miraculis coruscare, aut is quem supernae virtutis donum ad sola miracula roborat etiam divinae legis pandere occulta contendat. In praecipitio enim pedem porrigit qui mensurarum suarum limitem non attendit. Et plerumque amittit et quod poterat qui audacter ea ad quae pertingere non valet arripere festinat. Nam et membrorum nostrorum tunc bene ministeriis utimur cum sua eis officia distincte servamus. Lucem quippe oculis cernimus, vocem vero auribus audimus. Si quis autem mutato ordine voci oculos, luci aures accommodet, huic incassum utraque patent. Si quis odores velit ore discernere, sapores nare gustare, utriusque sensus sibi ministerium, quia pervertit. interimit. Dum enim propriis haec usibus non aptantur, et sua officia deserunt, et ad extranea non assurgunt. |
6 | [25. ] Intra mensuras illas David sese continuit, et Paulus.---Bene itaque David propheta intra acceptas ex divina largitate mensuras pedem cordis presserat, cum dicebat: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me . Super se quippe in mirabilibus ambularet, si apparere magnus ultra quam poterat quaereret. Super se namque in mirabilibus attollitur qui et in his ad quae non sufficit videri idoneus conatur. Bene intra has mensuras etiam in ipsa Paulus praedicationis suae se latitudine coarctabat, cum diceret: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus . Tunc autem recte accepta mensura servatur, cum anteposita oculis virorum spiritualium vita respicitur. Unde et sequitur: |