2 | SENSUS MORALIS.--- 20. Quid ex nobis fuerimus semper considerandum, ne quod sumus ex Dei munere, nobis tribuamus.---Si peccatoris animus pulvis est, qui in superficie attollitur, et tentationis aura raptatur, unde scriptum est: Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae , nil obstat terram intelligi animam iusti, de qua scriptum est: Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam, opportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem . [Vet. X.] Sed huius terrae fundamentum fides est. Huius terrae fundamentum iacitur, quando in occultis cordis prima soliditatis causa divinus timor inspiratur. Iste necdum credit aeterna quae audit; huic cum fides datur, ad aedificium subsequentis operis iam fundamentum ponitur. Ille aeterna iam credit, nec tamen metuit, venturi iudicii terrorem despicit, peccatis se carnis et spiritus audenter involvit; huic repente cum futurorum timor infunditur, ut bonae vitae surgat aedificium, iam fundamenta construuntur. Posito itaque prosperae formidinis fundamento, cum virtutum fabrica in altum ducitur, necesse est ut unusquisque proficiens vires suas caute metiatur, ut cum divina constructione magnus esse iam coeperit, semetipsum respiciat sine cessatione quod fuit, quatenus attendens humiliter quod per meritum inventus est, nequaquam sibi arroget quod per gratiam factus est. Unde et nunc beatus Iob per supernam vocem ad semetipsum reducitur, et ne de virtutibus gloriari audeat, de anteacta vita memoratur, eique dicitur: Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Ac si iustificato peccatori aperte Veritas dicat: Virtutes a me acceptas tibi non tribuas, noli contra me de meo munere extolli. Recole ubi te inveni quando meo timore prima in te fundamenta virtutum posui. Recole ubi te inveni quando meo te timore solidavi. Ut ergo ego in te non destruam quod construxi, ipse non cesses considerare quod reperi. Quem enim Veritas nisi aut in flagitiis aut in excessibus invenit? Sed post haec bene possumus servare quod sumus, si nunquam negligimus pensare quod fuimus. Nonnunquam tamen clandestina elatio etiam sollicitis cordibus subrepere solet, ut bonorum cogitatio, licet subtilis sit ac pressa, cum valde in virtutibus crescit, oblita infirmitatis propriae, nequaquam ad memoriam revocet quid in vitiis fuerit. Unde et omnipotens Deus, quia augeri infirmitatem etiam de remediis salutis conspicit, mensuram ipsis nostris profectibus imponit, ut habeamus quaedam virtutum bona quae nunquam quaesivimus, et quaeramus quaedam, nec tamen habere valeamus, quatenus mens nostra dum haec non potest habere quae appetit, et illa se intelligat de semetipsa non habere quae habet, et per ea quae adsunt considerentur illa quae desunt, et per ea quae utiliter desunt serventur humiliter bona quae adsunt. Unde et recte pro huius terrae, id est iustae animae dispensatione subiungitur: |