monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, VI. <<<     >>> VIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT VII.

1 VERS. 6.---Super quo bases illius solidatae sunt?
2 [17. ] Bases Ecclesiae sunt sancti doctores et prophetae.---Quid aliud huius terrae bases quam sanctae Ecclesiae doctores accipimus? In basibus quippe columnae, in columnis autem totius fabricae pondus erigitur. Non ergo immerito doctores sancti basium nomine designantur, quia dum recta praedicant, et praedicationi suae vivendo concordant, omne pondus Ecclesiae fixa morum suorum gravitate sustentant, asperas ab infidelibus tentationes ferunt; et quaeque in praeceptis Dei velut difficilia a fidelibus formidantur, exemplis operum facilia ostendunt. Unde et bene cum in typo Ecclesiae tabernaculum figeretur, ad Moysen dicitur: Facies columnas quatuor, [Laudun., Pratel. et al. Norm., et bases earum vestitas argento.] et bases earum vesties argento [Exod. XXVI, 32]. In argento enim quid aliud quam claritas divini sermonis accipitur? sicut scriptum est: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum [Psal. XI, 7]. Bases ergo argento vestitae quatuor columnas tabernaculi sustinent, quia praedicatores Ecclesiae divino eloquio decorati, [Corb. Germ., Vindoc., Pratel. et al. Norm., ut in cunctis.] ut cunctis se exemplum praebeant, quatuor evangelistarum dicta et ore et operibus portant
3 [18. ]Possunt per bases etiam prophetae signari, qui dum primi aperte de dominica incarnatione locuti sunt, quasi quasdam bases eos conspicimus a fundamento consurgere, et superpositae fabricae pondera sustinere. Unde ad Moysen rursum Dominus, cum tabernaculi tabulas erigi praecepit, fundi earum bases argenteas iubet [Exod. XXVI, 32]. Quid enim per tabulas nisi apostoli extensa in mundum praedicatione dilatati, quid per bases argenteas nisi prophetae signantur? qui superimpositas tabulas ipsi firmi ac fusiles sustinent, quia apostolorum vita dum eorum praedicatione instruitur, eorum et auctoritate solidatur. Unde et coniunctae binae bases singulis tabulis supponuntur, quia dum prophetae sancti in verbis suis de Mediatoris incarnatione concordant, subsequentes praedicatores Ecclesiae indubitanter aedificant; et cum a semetipsis non discrepant, illos in se robustius figunt. Nec immerito bases quibus prophetae signantur, ut ex argento fundi debeant praecipitur. Argenti quippe claritas ex usu servatur, sine usu autem in nigredinem vertitur. Prophetarum quoque dicta ante Mediatoris adventum, quia in usu spiritalis intelligentiae non erant, dum conspici prae obscuritate non poterant, quasi nigra remanebant. At postquam Mediator veniens ea ante oculos nostros incarnationis suae manu tersit, quidquid in eis lucis latebat inclaruit, sensusque patrum praecedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit. Sive itaque prophetas, seu doctores extremis temporibus subsequentes, basium appellatione significet, dicat: Super quo bases illius solidatae sunt? subaudis, nisi super me, qui cuncta mirabiliter teneo, et bonis exterioribus intus principaliter originem praesto. Qui enim sibi quod bonum est tribuit, solida basis non est, quia dum fundamento non innititur, ipso suo pondere in ima praecipitatur. [Sic Laud., Vind., Turon., quos secutae sunt vet. Edit. In Corb. Germ., Pratel. aliisque Norm. et plurimis, legitur: sed cum tam multa.] Sed cum iam multa de sanctae Ecclesiae constructione referantur, audire mens appetit inimicae nationes qua virtute coniunctae sint, id est diversa huius domus aedificia qua sibi arte concordent. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.7r csg209.18 sbb354.19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik