2 | [15. ] Eius nutu sancti praedicatores ad quasdam orbis partes missi, ab aliis repulsi.---Mensurarum lineae in terrarum partitione tenduntur, ut dimensionis aequitas ex ipsa linearum tensione teneatur. In carne autem Dominus ad Ecclesiam veniens mensuras terrae lineis mensus est, quia fines Ecclesiae occulti iudicii subtilitate distinxit. Huius terrae occultae mensurae vel lineae tendebantur quando praedicatores sancti agente Spiritu in alias partes mundi vocabantur ut irent, ab aliis vero partibus arcebantur ne accederent. Paulus namque apostolus cum Macedoniae praedicare negligeret, per visum illi apparuit vir Macedo qui diceret: Transiens in Macedoniam adiuva nos . At contra, sicut scriptum est: Tentabant apostoli ire in Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu [Ibid., 7]. Dum ergo praedicatores sancti et vocantur ad Macedoniam, et ab Asia prohibentur, ista occultarum mensurarum linea illic ducta est, hinc reducta. Illic tenditur, ut Macedonia intra sanctae Ecclesiae spatia colligatur; hinc attrahitur, ut extra fines fidei Asia relinquatur. Erant quippe tunc in ea qui colligendi non erant, quibus iuxta meritum suum perditis, iam nunc Asia intra mensuras Ecclesiae Deo largiente suscepta est. |
3 | [16. ] Intra mensuras a Christo positas electi, extra reprobi. In Dei non in hominis manu eius dispositio.---Intra has ergo mensuras sunt omnes electi, extra has omnes reprobi, etiam si intra fidei limitem esse videantur. Unde et in Apocalypsi scriptum est: Atrium quod foris templum est eiice foras, et ne metiaris illud . Quid enim aliud atrium quam latitudinem significat vitae praesentis? Et recte foris templum sunt qui per atrium designantur, atque ideo metiendi non sunt, quia angusta est porta quae ducit ad vitam , et latitudo vitae pravorum non admittitur ad mensuras et regulas electorum. Istae spiritales lineae occulto iudicio tendebantur quando cuidam dicenti: Magister, sequar te quocunque ieris , eiusdem magistri voce responsum est: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet [Ibid., 20]. Istae mensurae et lineae tendebantur cum cuidam dicenti: Domine, permitte me primum ire sepelire patrem meum , eiusdem magistri voce responsum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei [Ibid., 60]. Ecce alius secuturum se promittit, et repellitur: alius relaxandum se postulat, et retinetur. Unde hoc, nisi quia super occulta cordis spatia supernorum iudiciorum lineae tendebantur, ut et hunc intus incomprehensibiles mensurae constringerent, et ille foris non iniuste remaneret? Sed cum nullus nesciat quia Deus has occultorum iudiciorum lineas tendat, cur ad Iob dicitur: Indica mihi, si habes intelligentiam, quis posuit mensuras eius, si nosti, vel quis tetendit super eam lineam? An idcirco requiritur, ut quod nosse, sed tamen praetermittere poterat, memoretur, quatenus pondus secretorum Dei sollicitius penset, dispositionem videlicet hominis non in humanis viribus, sed in manu consistere conditoris, ut dum considerat invisibiliter ista quis agat, suae virtuti nihil tribuat, nec iam de se audeat aliquid, cum Dei iudicia occulta formidat; sed perpendens desuper mensuras et lineas incomprehensibiliter tensas, tanto magis in humilitate formidinis consistat, quanto pendere videt omnia in potestate mensoris. Sequitur |