monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, II. <<<     >>> IV

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT III [Rec. IV.]

1 VERS. 3.---Accinge sicut vir lumbos tuos.
2 [12. ] Coercenda est luxuria non solum carnis, sed etiam elati cordis.---Scriptura sacra viros vocare consuevit qui nimirum vias Domini fortibus et non dissolutis gressibus sequuntur. Unde per Psalmistam dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum [Psal. XXX, 25]. Unde Paulus ait: Remissas manus et dissoluta genua erigite [Hebr. XII, 12]. Unde et Sapientia in Proverbiis: O viri, ad vos clamito [Prov. VIII, 4]. Ac si aperte diceret: Ego non feminis, sed viris loquor, quia hi qui fluxa mente sunt mea verba percipere nequaquam possunt. Lumbos vero accingere est vel in opere luxuriam [Gilot. et nonnulli Ed., vel in cogitatione laudis appetitum refrenare. Ab hac lectione abstinuit Gussanvil., quam tamen annotandam curavit.] vel in cogitatione refrenare. Delectatio namque carnis in lumbis est. Unde et sanctis praedicatoribus dicitur: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes [Luc. XII, 35]. Per lumbos enim luxuria, per lucernas autem bonorum operum claritas designatur. Iubentur ergo lumbos accingere, et lucernas tenere. Ac si aperte audiant: Prius in vobismetipsis luxuriam restringite, et tunc de vobis aliis bonorum operum exempla monstrate. Sede cum beatum Iob tanta praeditum castitate noverimus, cur ei post tot flagella dicitur: Accinge sicut vir lumbos tuos, id est, sicut fortis restringe luxuriam, nisi quia alia est luxuria carnis qua castitatem corrumpimus, alia vero luxuria cordis est qua de castitate gloriamur? Dicitur ergo ei: Accinge sicut vir lumbos tuos, ut qui prius luxuriam corruptionis vicerat, nunc luxuriam restringat elationis, ne de patientia vel castitate superbiens, tanto peius intus ante Dei oculos luxuriosus existeret, quanto magis ante oculos hominum et patiens et castus appareret. Unde bene per Moysen dicitur: Circumcidite praeputia cordis vestri [Deut. X, 16], id est, postquam luxuriam a carne exstinguitis, [Pratel. et alii Norm., superfluam cogitationem. Ita quoque Corb. Germ. et Vindoc. At in Laud. legitur: superflua, cogitatione resecate.] etiam superflua cogitationum resecate. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.5v csg209.12 sbb354.12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik