monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, I. . <<<     >>> III

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT II.

1 VERS. 2.---Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
2 [11. ] Recte sentientes at superbe loquentes reprobantur. Prima angeli stultitia elatio fuit.---Sicut et superiori parte iam diximus, prima exprobratio est talis interrogatio, qua dicitur: Quis est iste? Eliu enim arroganter locutus fuerat. Et quis est iste? non dicimus nisi de eo utique quem nescimus. Scire autem Dei approbare est, nescire reprobare. Unde quibusdam quos reprobat dicit: Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes [Pratel. et Vindoc., qui operamini iniquitatem.] operarii iniquitatis [Luc. XIII, 25, 27]. Quid est ergo de hoc arrogante requirere Quis est iste? nisi aperte dicere: Ego arrogantes nescio, id est eorum vitam in sapientiae meae arce non approbo? Quia dum laudibus humanis inflantur, a vera gloria aeternae retributionis inanescunt. In eo vero quod ait, Sententias, et non addidit quales, bonas utique accipimus, quas quidem imperitis asserit sermonibus involutas, quia cum verbis iactantiae fuerant prolatae. Imperitiae quippe vitium est rectum non recte sapere, id est coeleste donum ad appetitum terrenae laudis inclinare. Sicut enim saepe contingit ut et bona male et mala bene proferantur, ita Eliu arrogans recta non recte protulit, quia humiles in Dei defensione sententias non humiliter dixit. Unde et eorum qui intra catholicam Ecclesiam inani gloriae student, non immerito typum tenet: qui dum se prae caeteris peritos credunt, divino iudicio de imperitia redarguuntur, quia sicut Apostolus ait: Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire [I Cor. VIII, 2]. Quia enim prima stultitia Angeli elatio cordis fuit, vera sapientia efficitur hominis humilitas suae aestimationis. Quam quisquis vel magna sapiendo deserit, eo ipso vehementer desipit, quo semetipsum nescit. Unde Eliu et sententias protulit et imperitis sermonibus involutas, quia et de Deo rectum quod diceret noverat, et tamen de semetipso dicta illius elatio stulta [Pratel., Utic., Vindoc. et Corb. Germ., fatuabat. Laudun., fatuebat.] infatuabat. Hoc itaque despecto, ad erudiendum Iob verba vertuntur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.5r csg209.10 sbb354.11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik