monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, PRAEFATIO. <<<     >>> II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, CAPUT I. [Vet. et Rec. II].

1 CAP. XXXVIII, VERS. 1.---Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit.
2 [1. ] Quot quibusve modis ad homines loquatur Deus.---Notandum video [Hic manu exaratorum non una est lectio. Mss. Anglic. habent: quia si sano atque incolumi loqueretur ex tranquillitate, dominica locutio facta diceretur; et nequaquam de turbine Dominus locutus fuisse scriberetur. Sed quia flagellato. In Longip. quoque, Corb. Germ. ac plerisque legitur: si . . . . . loqueretur, ex tranquillitate dominica locutio facta dic., ut etiam habent Editi. Simpliciorem lectionem secuti sumus quae est Mss. Vindoc., Ebroic., Pratel., Utic. et aliorum Norm., caeteraque ut additamenta reiecimus.] quia si sano atque incolumi locutio facta diceretur, nequaquam de turbine Dominus locutus fuisse scriberetur. Sed quia flagellato loquitur, de turbine locutus fuisse describitur. Aliter enim Dominus servis suis loquitur, cum eos intrinsecus per compunctionem provehit, aliter cum per districtionem ne extollantur premit. Per blandam enim locutionem Domini amanda dulcedo eius [Pratel., exprimitur.] ostenditur; per terribilem vero potestas eius metuenda monstratur. In illa persuadetur [1 Laudun., anima.] animae ut proficiat, in ista reprimitur quae proficit. In illa discit quod appetat, in ista quod metuat. Per illam dicit: [Vindoc., Laudun., Pratel., Corb. Germ., etc., lauda et laetare, ut legitur in Vulgata.] Gaude et laetare, filia Sion, quia ecce venio, et habitabo in medio tui [Zach. II, 10]; per istam dicitur: Dominus in tempestate [Omittitur veniet in Laudun., Corb. Germ., Pratel., Utic.] veniet, et in turbine viae eius [Isai. LXVI, 15]. Blandus quippe est qui ut in medio inhabitet venit. Cum vero se per tempestatem et turbinem insinuat, nimirum quae tangit corda perturbat; atque ad edomandam elationem se exerit, quando potens et terribilis innotescit.
3 [2. ] Aut per angelos loquitur Deus, aut per semetipsum.---Sciendum praeterea est [Al., quia in duobus modis.] quia duobus modis locutio divina distinguitur. Aut per semetipsum namque Dominus loquitur, aut per creaturam angelicam eius ad nos verba formantur. Sed cum per semetipsum loquitur, [Editi, sola nobis vis. Lectio nostra, quae est Mss. Corb. Germ., Turon., Pratel., etc., meliorem sensum continet.] sola nobis vi internae inspirationis aperitur. Cum per semetipsum loquitur, de verbo eius sine verbis ac syllabis cor docetur, quia virtus eius [Vindoc., Laud., Pratel. et Corb. Germ., in intima.] intima quadam sublevatione cognoscitur. Ad quam mens plena suspenditur, vacua gravatur. Pondus enim quoddam est quod omnem animam quam replet [Laud. et Longip., libet, pro levet. In Edit. Basil. 1514, lavat.] levet. Incorporeum lumen est quod et interiora repleat, et repleta exterius circumscribat. Sine strepitu sermo est, qui et auditum aperit, et habere sonitum nescit. Quod enim de adventu sancti Spiritus scriptum est: Factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes; et apparuerunt illis dispertitae linguae quasi ignis, seditque supra singulos eorum [Act. II, 2]; per ignem quidem Dominus apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit. Et neque ignis Deus, neque ille sonitus fuit, sed per hoc quod exterius exhibuit, expressit hoc quod interius gessit. Quia enim discipulos et zelo succensos, et verbo eruditos intus reddidit, foris linguas igneas ostendit. In significatione igitur admota sunt elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora, igne vero invisibili et voce sine sonitu docerentur corda. Foris ergo fuit ignis qui apparuit, sed intus qui scientiam dedit. Et cum reginae Candacis eunuchus currui praesidens iter caperet, atque [Vindoc., librum Isaiae.] Isaiam non intelligens in manibus haberet, in corde nimirum spiritus Philippo dixerat: Adiunge te ad currum [Act. VIII, 29]. Et cum ad evocandum Petrum timentes Deum milites Cornelius direxisset, in mente procul dubio a spiritu Petrus audivit: Ecce tres viri quaerunt te, surge itaque, descende et vade cum eis [Act. X, 19]. [Corb. Germ., Pratel., Ebroic. et alii, spiritui enim Dei.] Spiritum enim Dei quasi quaedam nobis verba dicere est occulta vi ea quae agenda sunt intimare, et cor hominis ignarum, non adhibito strepitu et tarditate sermonis, peritum repente de absconditis reddere. Nam quia auditus ea quae ad se fiunt non simul omnia dicta comprehendit, quippe qui et causas per verba, et particulatim verba per syllabas percipit; visus autem noster in eo quod se dirigit, totum subito et simul apprehendit; Dei locutio ad nos intrinsecus facta videtur, potius quam audiatur, quia dum [Corb. Germ., Ebroic. et alii Norm., semetipsam, quod ad locutionem refertur.] semetipsum sine mora sermonis insinuat, repentina luce nostrae ignorantiae tenebras illustrat. Unde et Baruch, Neriae filius, cum requisitus exponeret quemadmodum verba Ieremiae prophetantis audisset, ait: Ex ore suo loquebatur quasi legens, et ego scribebam [Ierem. XXXVI, 18]. Qui enim legens loquitur, alio intendit, sed alio verbum facit, quia quod videt dicit. Prophetae ergo Dei, quia eius verba vident potius in corde quam audiunt, quasi legentes loquuntur.
4 [3. ] Quomodo per angelos loqui soleat. Aliquando verbis utendo; aliquando rebus; aliquando simul verbis et rebus; aliquando imaginibus cordis aut corporis oculis ostensis.---Cum vero per angelum voluntatem suam Dominus indicat, aliquando eam verbis, aliquando rebus demonstrat, aliquando simul verbis et rebus, aliquando imaginibus cordis oculis ostensis, aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis, aliquando coelestibus substantiis, aliquando terrenis; aliquando simul terrerenis et coelestibus. Nonnunquam vero etiam per angelum humanis cordibus ita loquitur Deus, ut ipse quoque angelus mentis obtutibus praesentetur
5 [4. ]Verbis namque per angelum loquitur Deus, cum nil in imagine ostenditur, sed supernae verba locutionis audiuntur, sicut dicente Domino: Pater, clarifica filium tuum, ut et filius tuus clarificet te, protinus respondetur: Clarificavi, et iterum clarificabo [Ioan. XVII, 1]. Neque enim Deus, qui sine tempore vi impulsionis intimae clamat, in tempore per suam substantiam illam vocem edidit, quam circumscriptam tempore per humana verba distinxit, sed nimirum, de coelestibus loquens, verba sua quae ab hominibus audiri voluit rationali creatura administrante formavit.
6 [5. ]Aliquando rebus per angelos loquitur Deus, cum nil verbo dicitur, sed ea quae futura sunt, assumpta de elementis imagine, nuntiantur; sicut Ezechiel, nil verborum audiens, electri speciem in medio ignis vidit; ut videlicet dum solam speciem aspiceret, quae essent in novissimis ventura sentiret [Ezech. I, 4]. Electrum quippe ex auri argentique metallo miscetur, in qua permistione argentum quidem clarius redditur, sed tamen fulgor auri temperatur. Quid ergo in electro nisi mediator Dei et hominum demonstratur? Qui dum semetipsum nobis ex divina atque humana natura composuit, et humanam per deitatem clariorem reddidit, et divinam per humanitatem nostris aspectibus temperavit. Quia enim virtute divinitatis eius tot miraculis humanitas fulsit, ex auro crevit argentum; et quod per carnem Deus cognosci potuit, quodque per carnem tot adversa toleravit, quasi ex argento temperatum est aurum. Quod bene et in medio ignis ostenditur, quia incarnationis eius mysterium subsequentis iudicii flamma comitatur. Scriptum quippe est: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22].
7 [Vet. III.] [ 6. ]Aliquando per angelos verbis simul et rebus loquitur Deus, cum quibusdam motibus insinuat hoc quod sermonibus narrat. [Editi cum Corb. Germ., neque enim Adam . . . videre Dominum. Mss. Anglic., Norm., Vindoc., melius, audire Dominum, quod superiora et sequentia clare demonstrant.] Neque enim Adam post culpam in divinitatis substantia audire Dominum potuit, sed increpationis verba per angelum audivit, de quo scriptum est: Cum audisset vocem Domini Dei [Laudun., deambulantis in paradisum.] deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se inter ligna paradisi [Genes. III, 8]. Quid est enim quod post peccatum hominis in paradiso Dominus iam non stat, sed deambulat, nisi quod irruente culpa [Idem, se et corde hominis.] se a cordis hominis motum demonstrat? Quid est quod ad auram post meridiem, nisi quod lux ferventior veritatis abscesserat, et peccatricem animam culpae suae frigora constringebant? Increpavit ergo Adam deambulans, ut caecis mentibus nequitiam suam non solum sermonibus, sed etiam rebus aperiret, quatenus peccator homo et per verba quod fecerat audiret, et per deambulationem, amisso aeternitatis statu, mutabilitatis suae inconstantiam cerneret, et per auram, fervore charitatis expulso, torporem suum animadverteret, et per declinationem solis cognosceret quod ad tenebras propinquaret.
8 [Vet. IV.] [ 7. ]Aliquando imaginibus cordis oculis ostensis per angelos loquitur Deus, sicut Iacob subnixam coelo scalam dormiens vidit [Genes. XXVIII, 12]; sicut Petrus linteum reptilibus ac quadrupedibus plenum in ecstasi raptus aspexit [Act. X, 11], qui nisi incorporeis oculis haec cerneret, in ecstasi non fuisset; sicut Paulo in visione noctis vir Macedo apparuit [Act. XVI, 9], qui transire eum in Macedoniam rogavit. Aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis per angelos loquitur Deus, sicut Abraham non solum tres viros videre potuit, sed etiam habitaculo terreno suscipere, et non solum suscipere, sed eorum usibus etiam cibos adhibere [Genes. XVIII, 2, seq.]. Nisi enim Angeli quaedam [Pratel., nobis in terra.] nobis interna nuntiantes ad tempus ex aere corpora sumerent, exterioribus profecto nostris obtutibus non apparerent; nec cibos cum Abraham caperent, nisi propter nos solidum aliquid ex coelesti elemento gestarent. Nec mirum quod illic ipsi qui suscepti sunt, modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angelorum vocabulo exprimuntur qui exterius ministrabant, et appellatione Domini ostenditur qui eis interius praeerat, ut per hoc praesidentis imperium, et per illud claresceret [1 Laud., officium ministrandum.] officium ministrantium.
9 [Vet. V.] [ 8. ] Varii alii modi quibus Deus loquitur hominibus.---Aliquando coelestibus substantiis [In Cod. Laud. deest per angelos.] per angelos loquitur Deus, sicut, baptizato Domino, scriptum est quia de nube vox sonuit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi [Idem, bene complacuit. In Corb. Germ. omittitur bene.] bene complacui [Matth. III, 17]. Aliquando terrenis substantiis [In eodem Laud. omittitur per angelos.] per angelos loquitur Deus, sicut cum Balaam corripuit, in ore asinae humana verba formavit [Num. XXII, 28]. Aliquando simul et terrenis et coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut ad Moysen in monte cum iussionis suae verba edidit, ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius iunxit [Exod. III, 2]. Quod tamen tunc solum agitur, cum ex ipsa aliquid coniunctione signatur. Nam per succensum rubum Moysen alloquens, quid aliud ostendit, nisi quod eius populi [Corb. Germ., Pratel. et Utic., doctor.] ductor fieret qui et legis flammam perciperet, et tamen peccati spinam nequa quam vitaret; vel quod ex illo populo exiret qui in igne Deitatis [Vet. Edit. Paris. et Basil., aliaeque recentiores, carnis nostrae dolores. Legimus in Mss. Turon., Norman., Laudun., Vindoc., Corb., Germ., peccata, non dolores.] carnis nostrae peccata quasi rubi spinas susciperet, et inconsumptam humanitatis nostrae substantiam etiam in ipsa divinitatis flamma servaret?
10 [Vet. VI.] [ 9. ] Inspirati quandoque prophetae per angelos.---Nonnunquam vero humanis cordibus etiam per angelos Deus secreta eorum praesentia virtutem suae aspirationis infundit. Unde et Zacharias ait: Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me [Zach. I, 14]. Dum ad se quidem sed in se tamen loqui angelum dicit, liquido ostendit quod is qui ad ipsum verba faceret per corpoream speciem extra non esset. Unde et paulo post subdidit: Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur [Ibid., II, 3]. Saepe enim non exterius apparent, sed sicut sunt angelici spiritus voluntatem Dei prophetarum sensibus innotescunt, [Laud. et Corb. Germ., atque eos ita ad sublimia.] atque eos ad sublimia sublevant, et quaeque in rebus futura sunt in causis originalibus praesentia demonstrant. Humanum namque cor ipso carnis corruptibilis pondere gravatum hanc ipsam [Longip., corruptionem suam.] corpulentiam suam quasi obicem sustinens, interna non penetrat, et grave exterius iacet, quia levantem manum interius non habet. Unde fit, sicut dictum est, ut prophetarum sensibus ipsa ut est subtilitas angelicae virtutis appareat, eorumque mens quo subtili spiritu tangitur, levetur; et non iam pigra torpensque in imis iaceat, sed repleta intimis afflatibus, ad superna conscendat, atque inde quasi de quodam rerum vertice, quae infra se ventura sunt videat. Sed ne quis in praedictis Zachariae verbis angeli designatum nomine vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum putet, si textum Scripturae sacrae considerat, quod sentit velociter emendat, quae nunquam Patrem, nunquam Spiritum sanctum, et non nisi [Vindoc. et Corb. Germ., pro incarnationis suae praedicatione.] per incarnationis suae praedicationem Filium angelum vocat. Unde et in eiusdem Zachariae verbis aperte ostenditur quod in illo vere angelus, id est creatura, loqueretur, cum dicitur: Et ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur [Zach. II, 3]. Statimque subiungitur: Et alius angelus egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem [Ibid., II, 3]. Non est itaque Deus angelus qui mittitur, cui verba ab angelo quae dicere debeat iubentur. Sed quia in conspectu conditoris angelica ministeria ordinata graduum positione [Laud., destinata et distincta.] distincta sunt, ut et pro communi felicitate beatitudinis opificem suum simul videntes gaudeant, et tamen pro dispositione dignitatis aliis alii subministrent, ad prophetam angelus angelum mittit, et quem secum de Deo gaudere communiter conspicit, et docet, et dirigit, quia eum et per superiorem scientiam virtute cognitionis, et per praestantiorem gratiam culmine potestatis excedit.
11 [10. ] Quomodo Deus Iob responderit.---Haec igitur dicta sunt ut quibus modis loquatur Deus hominibus demonstraretur. Cum vero beato Iob respondisse Dominus de turbine dicitur, utrum per semetipsum, an ei per angelum sit locutus ambigitur. Potuerunt quippe per angelum commotiones aeris fieri, et haec ei quae subiuncta sunt per eum verba mandari. Rursumque potuit et exterius angelus [Ebroic. et al. Norm., in turbinem.] in turbine aerem excutere, et tamen interius per semetipsum Dominus vim suae sententiae cordi eius sine verbis insonare, ut credatur quod dicta dominica quae sequuntur ipse iam per verba protulit, qui, repletus Deo, haec sine verbis audivit. [Vet. VII, Rec. III.] Itaque dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.3v csg209.4 sbb354.4

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, PRAEFATIO. <<<     >>> II.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik