monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XLV. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XLVI [Rec. XXVII].

1 VERS. 24.---Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.
2 [75. ] Qui recte praedicant, sed non vivunt, damnationis suae praecones fiunt.---Hoc loco Eliu viros eos qui ad intelligentiam sunt fortes appellat. Et notandum quod non ait: Et non audebunt contemplari sapientes; sed, Qui sibi videntur esse sapientes. Quibus videlicet verbis peritos quidem, sed arrogantes insinuat. Eliu ergo dum multa fortiter sentit, in locutionis suae fine se tetigit. Viri namque arrogantes et docti cum recte non vivunt, sed tamen recta dicere doctrinae impulsionibus compelluntur, ipsi damnationis suae aliquomodo praecones fiunt, quia dum ea quae agere respuunt praedicantes insinuant, [Turon., suis se vocibus damnantes.] suis se vocibus damnatos clamant. Contra quos bene per Psalmistam dicitur: Conversi sunt in arcum perversum [Psal. LXXVII, 57]. Arcus quippe perversus ipsum a quo intenditur percutit. In dictis autem suis arrogantium linguae arcui perverso sunt similes, quia dum contra elationem verba faciunt in suis auctoribus sagittas figunt. Unde summa cura providendum est ne accepta sapientia, cum ignorantiae tenebras illuminat, lumen humilitatis tollat, et iam sapientia esse nequeat. Quae etsi virtute locutionis fulgeat, elationis tamen velamine cor loquentis obscurat.
3 [76. ] Alia bona summa, alia media.---Alia namque sunt bona summa, alia bona media. Bona enim summa sunt, fides, spes, charitas. Quae cum veraciter habentur, in malum inflecti non possunt. Bona autem sunt media, prophetia, doctrina, curationum virtus, et caetera [I Cor. XII, 10], quae ita inter utrumque sunt posita, ut aliquando per haec sola aeterna patria, aliquando vero gloria terrena requiratur. Medias ergo has virtutes dicimus, quas ad quodcunque mens appetit inclinamus. Quibus perceptis ita uti animus sicut terrenis divitiis potest. Per terrenas namque divitias alii in gloriae ostentatione superbiunt, alii erga proximorum indigentiam ministeria pietatis operantur. Cum per doctrinam igitur atque prophetiam laus exterior quaeritur, quasi per corporales divitias terrenae gloriae culmen ambitur. Cum vero doctrina atque prophetia lucrandis animabus impenditur, quasi acceptae divitiae egenis fratribus largiuntur. Quia ergo saepe [Turon., per ipsam doctrinam quam.] per ipsa dona, quae se percipere exsultat, a manu dantis incautus animus elongat, vigilanti provisione curandum est ut et prius subigantur vitia, et post sub circumspectione dona teneantur. Nam si in eis mens incaute se deserit, non per haec adiuta subvehitur, sed quasi pro anteactis laboribus remunerata reprobatur. Unde fit etiam ut accepta virtus dum in usu transitoriae laudis assumitur, quia vitio militat, virtus non sit. Quia enim origo virtutis humilitas est, illa in nobis virtus veraciter pullulat, quae in radice propria, id est in humilitate perdurat. A qua nimirum si abscinditur arescit, quia vivificantem se in intimis humorem charitatis perdit.
4 [77. ] Mira Davidis in summis humilitas. Pugnando hostes; humilitatem sectando semetipsum vicit.---Sed quia per hoc quod ab Eliu dicitur, Non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes, occulta cordis elatio reprobatur, intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat [I Reg. XVII, 36; XVIII, 25]. Quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita, extinctis Allophylis, numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere [II Reg. III, 18]? Et tamen cum arcam Dei in Ierusalem revocat [Ibid., VI, 14], quasi oblitus praelatum se omnibus, admistus populis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sese sub Domino et exaequando minimis, et abiecta exhibendo contemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur, non subiectorum oculis saltando vilescere metuit, non se honore praelatum caeteris ante eius arcam qui honorem dederat recognoscit. Coram Deo [Vindoc. et Pratel., egit debilia. Ita quoque vet. Ed. Paris.] egit vilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de eius factis ab aliis sentiatur ignoro; ego David plus saltantem stupeo quam pugnantem. Pugnando quippe hostes subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit. Quem Michol filia Saul adhuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatum despiceret, dicens: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris [Ibid., 20], protinus audivit: Vivit Dominus, quia ludam ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum. Ac paulo post ait: Et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis [Ibid., 22]. Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare me [Vindoc., Pratel., Utic., coram Deo genium. Vet. Ed. Paris. et Basil., coram Deo ingenium. Longipont. Cod., quia servari mihi coram Domino regnum.] coram Domino ingenuum per humilitatem quaero.
5 [78. ] Alii humiliter de se sentiendo, despici metuunt; alii despici cupiendo de sua humilitate superbiunt.---Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in honoribus positi nil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt, sed tamen coram hominibus [Vindoc., Pratel. et al., viles apparere.] despecti apparere refugiunt, et contra hoc quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt deiectos se exhibendo contemnunt: sed tamen apud se introrsus quasi ex ipso merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt quanto amplius in specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quia enim, de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit insinuat, dicens: Ludam et vilior fiam [Ibid., 22]. Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interius intumescit, adiungit: Eroque humilis in oculis meis [Ibid., 22]. Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me et interius attendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem noverat, eiusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen in semetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis?
6 [79. ] Dei sapientiam contemplari nequeunt qui sibi sapientes videntur. Sectanda laudabilis fatuitas.---Bene ergo per Eliu dicitur: Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. Contemplari enim Dei sapientiam non possunt qui sibi sapientes videntur, quia tanto ab eius luce longe sunt, quanto apud semetipsos humiles non sunt, quia in eorum mentibus dum tumor elationis crescit, aciem contemplationis claudit; et unde se lucere prae caeteris aestimant, inde se lumine veritatis privant. Si igitur veraciter sapientes esse atque ipsam sapientiam contemplari appetimus, stultos nos humiliter cognoscamus. Relinquamus noxiam sapientiam, discamus laudabilem fatuitatem. Hinc quippe scriptum est: Stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes [I Cor. I, 27]. Hinc rursum dicitur: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens [Ibid., III, 18]. Hinc evangelicae historiae verba testantur quia Zachaeus cum videre prae turba nihil posset, [Pratel., Utic., Vindoc., sycomorum arborem.] sycomori arborem ascendit, ut transeuntem Dominum cerneret. Sycomorus quippe ficus fatua dicitur. Pusillus itaque Zachaeus sycomorum subiit, et Dominum vidit [Luc. XIX, 4 seq.], quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam subtiliter contemplantur. [Vindoc., pusillanimitatem.] Pusillitatem namque nostram ad videndum Dominum turba praepedit, quia infirmitatem humanae mentis, [Vindoc., Pratel. et al., ne luci veritatis intendat.] ne lucem veritatis intendat, curarum saecularium tumultus premit. Sed prudenter sycomorum ascendimus, si provide eam quae divinitus praecipitur [In iisdem Cod., stultitiam tenemus, omisso τὸ mente.] stultitiam mente tenemus. Quid enim in hoc mundo stultius quam amissa non quaerere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro acceptis iniuriis iniuriam reddere, imo et adiunctis aliis patientiam praebere? Quasi enim sycomorum nos ascendere Dominus praecipit, cum dicit: Qui aufert quae tua sunt ne repetas [Luc. VI, 30]. Et rursum: Si quis te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram [Matth. V, 39]. Per sycomorum Dominus transiens cernitur, quia per hanc sapientem stultitiam etsi necdum ut est solide, iam tamen per contemplationis lumen Dei sapientia quasi in transitu videtur. Quam iuxta Eliu verba videre nequeunt, qui sibi sapientes esse videntur, quia [Vindoc., ad concupiscendum Dominum.] ad conspiciendum Dominum in elata cogitationum suarum turba deprehensi, adhuc sycomori arborem non invenerunt. Pars sexta, et ultima, OCTO LIBROS COMPLECTENS
Gregorius Magnus HOME

bke22.165r csg208.275

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XLV. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik