monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
    >>> XLVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XLV.

1 VERS. 23.---Digne eum invenire non possumus.
2 [74. ] De Deo qui magnus est fortitudine, iudicio et iustitia, digne sentire non possumus.---Et si invenire [Vindoc., iam Deum.] iam eum possimus, non tamen digne, quia quidquid in illo sentimus ex fide est, [Pratel. et Vindoc., nondum ex specie.] et non ex specie. Hoc tamen quod iam se invenisse considerat adiungit, dicens:
3 IBID.---Magnus fortitudine et iudicio et iustitia, et enarrari non potest.
4 Magnus quippe est fortitudine, quia fortem adversarium superat, et de domo illius vasa contumeliae auferens in misericordiae vasa permutat. Magnus iudicio, quia etsi hic electos suos per adversa deprimit, eos quandoque in gloria aeternae prosperitatis extollit. Magnus iustitia, quia etsi hic diu tolerat, quandoque tamen reprobos sine termino damnat. Bene autem subditur: Et enarrari non potest. [Pratel. et Utic., sentiri enim digne non valet; quanto minus dici?] Qui enim sentiri digne non valet, quanto minus dici? Sed melius hunc utcunque dicimus, si sub considerationis eius formidine admirando taceamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.164v csg208.274

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik