Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XLIII .
1 | VERS. 22.---Ab Aquilone aurum veniet. |
2 | [71. ] A gentilibus Christiana religio potissimum propagata.---Quid per Aquilonem, nisi peccati frigore constricta gentilitas designatur? quam ille sub iugo suae tyrannidis tenuit qui superbiens dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo . Quid vero auri nomine, nisi animae fideles exprimuntur? De quibus per Ieremiam dicitur: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ? Aurum quippe obscuratum doluit, quia in quibusdam claritatem innocentiae versam in culpae nigredinem vidit. Ab Aquilone ergo aurum venire dicitur, quia per respectum gratiae Redemptoris a gentilitate dudum perfidiae torpore frigida intra sanctam Ecclesiam pretiosa Deo vita fidelium multiplicatur. Ab Aquilone etenim aurum venit cum ab ipsis idolorum cultoribus vera in Domino fides clarescit. Sed conversis ad fidem gentibus, Iudaea contradicit, et ad praemiorum retributionem coelestium dedignatur suscipere eos qui dudum fuerant cultores idolorum. Unde post conversionem gentium Petro dicitur: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et comedisti cum eis ? Quo contra recte per Isaiam Dominus dicit: Dicam Aquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere . Sicut enim per Aquilonem gentilitas, sic per Austrum Iudaea signatur, quae quasi meridiano sole incaluit, quia, Redemptore in carne apparente, fervorem fidei prima suscepit. Aquiloni ergo da dicitur cum offerre Deo suae fidei munera gentilitas imperatur. Austro autem iubetur ne prohibeat, quia Hebraeis in fide consistentibus praecipitur ne vitam gentium repellendo condemnent. Unde hic quoque quia dictum est: Ad Aquilone aurum veniet, apte subiungitur: |
3 | IBID.---Et a Deo formidolosa laudatio. |
4 | [72. ] De gentium conversione apostoli et alii ex circumcisione fideles Deum laudaverunt.---Sic enim formidolosa laudatio a Deo venire dicitur, ac si ab his qui in parte Dei sunt id est a fidelibus venire diceretur. Auro igitur ab Aquilone veniente, a Deo formidolosa laudatio prodiit, quia dum claritatem suae fidei gentilitas obtulit, multitudo Hebraeorum fidelium divina iudicia pertimescendo laudavit. Sed quomodo ab Aquilone veniat aurum, quomodo ab his qui sub Deo sunt formidolosa laudatio erumpat, ipsa nobis historia sacri eloquii ostendit. Scriptum quippe est: Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus et timens Deum, cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper, vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. At ille intuens eum, timore correptus dixit: Quis es, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei . Aurum ergo ab Aquilone venit, dum in conspectu Dei ex gentibus cum eleemosynis oratio ascendit. Quod cum Petrus fratribus retulisset [Ibid., 12], quomodo vel Cornelius angelum, vel ipse de coelo submitti ad se linteum cum bestiis reptilibus ac volatilibus vidisset, vel quomodo Spiritus sanctus etiam ante baptisma gentilium corda perfuderit, qui nunquam in Iudaeorum mentibus nisi post aquam baptismatis venit, protinus scriptum est: His auditis tacuerunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit . Multitudo ergo fidelium formidolosam Deo laudem obtulit, quae, salvatis gentibus, a suo se murmure, dona coelestis gratiae admirando, compressit. Unde ipse quoque Petrus miratur, dicens: In veritate comperi quod non est personarum acceptor Deus . |
5 | [73. ] Et de Iudaeorum reprobatione timuerunt.---Sed cum gentes fidem suscipiunt, cur ab eis qui iam fideles sunt formidolosa venire laudatio dicitur, cum laeta venire potius quam formidolosa debuisset? Sed idcirco conversis gentibus, ab Hebraeis iam fidelibus formidolosa laudatio prodiit, quia nimirum iuste Iudaea repulsa est, dum pie est gentilitas vocata; et damna suae repulsionis timuit, dum lucra alienae vocationis vidit. Unde nos quoque quotidie, dum iniquos quosque ad inopinatam vitae celsitudinem provehi repente conspicimus, sub occultis Dei iudiciis timendo gaudemus, ne per occulta iudicia quosdam Deus qui digni putantur deserat, qui per haec ad se eos qui indigni aestimantur vocat. Sequitur: |