Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XLI.
1 | VERS. 21.---At nunc non vident lucem. |
2 | [68. ] Per Christum lux hominibus affulsit.---De qua nimirum luce etiam per Prophetam dicitur: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam [Isai. IX, 2]. Sed haec eadem lux qualiter ab hominibus videatur, insinuat, cum protinus subdit: |
3 | IBID.---Subito aer cogetur in nubes. |
4 | Aer quippe ita ipsa sua tenuitate spargitur, ut nulla firmitate solidetur. Nubes autem tanto firmiores sunt quanto densiores. Quid ergo per aerem nisi mentes saecularium designantur, quae, innumeris huius vitae desideriis deditae, huc illucque more aeris fluidae disperguntur? Sed aer in nubes cogitur, cum fluxae mentes per superni respectus gratiam virtutis soliditate roborantur, ut intra sinum cordis recta sentiendo se colligant, et in vanis cogitationibus non liquescant. |
5 | [69. ] Petrus et caeteri apostoli per gratiam in nubes solidati.---Aer Petrus fuerat, cum per terrena desideria sparsus, eum quasi aura transiens pro vita carnis cura piscationis agitabat . Aer etiam apostoli omnes exstiterant, qui iam per legem alta didicerant, sed necdum per fidem firma sapiebant [Ibid.]. Subito autem aer in nubes coactus est, quia per respectum supernae gratiae fluxa corda piscantium in soliditatem versa sunt praedicatorum, ut eorum infirmae cogitationes fortia sentiendo densescerent, ac more nubium aquas scientiae caperent, et subter iacentem terram verbis praedicationis irrigarent, quo peracto ministerio, ad coeli secreta recurrerent, atque ad aeternam requiem finito labore pervenirent. Unde et bene mox subditur: |