monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXXIX . <<<     >>> XLI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XL [Vet. XXVI, Rec. XXV].

1 IBID.---Etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.
2 [67. ] Hominem de Deo loqui, est caecum de lumine disserere.---Omne quod aliquid devorat, hoc introrsus trahens, ab intuentium oculis occultat, et rem quae videri in superficie potuit in profundum rapit. Homo igitur cum de Deo tacet, per rationem in qua est conditus esse aliquid videtur. At si loqui de Deo coeperit, illico quam sit nihil ostenditur, quia magnitudinis illius immensitate devoratur, et quasi in profundum raptus absconditur, quia fari ineffabilem cupiens, ipsa suae ignorantiae angustia deglutitur. Loquitur enim caro de spiritu, circumscriptus spiritus de incircumscripto, creatura de creatore, temporalis de aeterno, mutabilis de immutabili, mortalis de vivificante; et cum in tenebris positus internum lumen sicut est nesciat, homo, de aeternitate disserere cupiens, caecus de luce loquitur. Si ergo locutus fuerit homo, devorabitur, quia si effari homo aeternitatem sicut est appetit, etiam hoc sibi subtrahit quod de illa vel tacitus sentit. Sed ecce aeternitas tunc hominibus vere innotuit, cum se eis humanitate suscepta monstravit. Quae quia necdum revelata fuerat, de eisdem hominibus recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.163v csg208.270

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik