monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXXVI . <<<     >>> XXXVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XXXVII [Rec. XIII].

1 VERS. 16.---Nunquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias?
2 [61. ] Arcta bene vivendi doctrina, non est ampla via, sed semita.---Habent istae nubes semitas subtilissimas, scilicet sanctae praedicationis vias. Angusta quippe porta est, quae ducit ad vitam [Matth. VII, 14]. Eos ergo per semitas astringunt, qui ab intentionis eorum tramite per lata mundi desideria evagando non exeunt. Arcta enim bene vivendi censura non est ampla via, sed semita, in qua praedicator quisque studiose constringitur, quia sub praeceptorum custodia sollicite coangustatur. An non quasi quaedam angustia est itineris, in hoc quidem mundo vivere, sed de huius mundi concupiscentia nihil habere, aliena non appetere, propria non tenere, laudes mundi despicere, et pro Deo opprobria amare, gloriam fugere, despectum sequi, adulantes despicere, despicientes honorare, mala nocentium ex corde dimittere, et erga eos dilectionis gratiam immobilem in corde retinere? Quae videlicet omnia semitae sunt, sed magnae, quia quanto in praesenti vita pro ipsa vivendi custodia angustae sunt, tanto amplius [Pratel., in aeternam retributionem.] in aeterna retributione dilatantur. Unde et bene subditur: Et perfectas scientias.
3 [62. ] Perfecta scientia est, scire se nihil esse.---Perfecta quippe scientia est, et cuncta haec sollicite agere, et se de suis meritis scire nihil esse. Unde et ipsae nubes de hac perfecta scientia docentur, cum eis voce Veritatis dicitur: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus [Luc. XVII, 10]. Perfecta scientia est scire omnia, et tamen iuxta quemdam modum scientem se esse nescire, quia etsi iam Dei praecepta novimus, etsi iam virtutem verborum illius [Vindoc., Pratel. et alii, sollicita consideratione ponderamus.] sollicita intentione pensamus, etsi iam quae intellexisse nos credimus agimus, adhuc tamen acta eadem qua districtione examinis sint discutienda nescimus, necdum Dei faciem cernimus, [Turon., necdum angusta.] necdum occulta eius consilia videmus. Quanta ergo est nostra scientia, quae quousque mortalitatis pondere premitur, ipso suae incertitudinis nubilo caecatur? De qua bene per Paulum dicitur: Qui se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire [I Cor. VIII, 2]. In hoc itaque mundo dum vivimus, tum perfecte quae scienda sunt scimus, cum proficientes per intelligentiam, nihil nos perfecte scire cognoscimus. Dicit igitur: Nunquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias? Ac si aperte dicat: Nunquid iam summa acta praedicantium conspicis, qui postquam per scientiam ad alta se elevant, deorsum se humiliter per cognitionem suae ignorantiae inclinant? Quod quia solius sancti Spiritus dono agitur, ut humanum cor non solum de scientia, sed etiam de ipsa sua ignorantia perfecte doceatur, et calore amoris ad superna ferveat, dum minora esse quae cognovit in infimis pensat, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.162r csg208.266

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik