monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XXXIV [Rec. XX].

1 VERS. 13.---Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocunque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri.
2 [58. ] Non Iudaeis tantum, sed etiam gentilibus concessa Evangelii praedicatio.---Una tribus profecto Iuda intelligitur, quae in Scriptura sacra clara ac multiplex prae caeteris memoratur. Quae in hoc quod ex se Redemptoris nostri carnem protulit, speciale prae omnibus munus accepit. Terra autem Dei simul omnis Iudaea nominatur, quia quae tunc ei fidei suae fructum protulit, cum totus sub idolorum cultu delapsis gentibus mundus erravit. Locus autem misericordiae Dei est ipsa gentilitas, cuius culpas districtus iudex si iuste animadverteret, ad reconciliationem gratiae nunquam veniret. [Pratel. et Utic., et quae cum nulla.] Quae cum nulla apud Deum merita habuit, reconciliationis tamen gratiam ex sola misericordia accepit. Unde bene per Paulum dicitur: Gentes autem super misericordia honorare Deum [Rom. XV, 9]. Unde rursus scriptum est: [Iidem Codices, et quae. . . . . non consecuta miser. nunc autem. . . . . consecuta. Consentiunt veter. Edit. Nostra lectio magis convenit cum textu Graeco et Vulgata.] Qui quondam non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti [I Pet. II, 10]. Nubes ergo suas Deus ducit, sive in una tribu, sive in terra sua, seu in quocunque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri, quia praedicatores Veteris Novique Testamenti aliquando soli tribui Iudae contulit, et Israel pene totum ex prava regum gubernatione reprobavit. Aliquando et in terra sua has pluere nubes facit, quia eumdem Israeliticum populum ad antiquam gratiam [Vindoc., post corruptionem.] post correptionem captivitatemque revocavit. [Pratel., aliquando loco, deest de, quod sensum immutat.] Aliquando de loco suae misericordiae eas clarescere voluit, quia per praedicatores sanctos etiam gentibus virtutum miracula ostendit, ut sola misericordia a iugo erroris absolveret, quos ingenitae perfidiae ira deprimebat. [Vet. XXIII.] Sed ecce Eliu, quia futura per propheticum spiritum sensit, quia multa sublimiter protulit, vir arrogans elationis suae pondere lassatus non valet portare quae dicit. Nam per iactantiam protinus adiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.161v csg208.263

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik