monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXXII. <<<     >>> XXXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XXXIII.

1 IBID.---Ad omne quod praeceperit eis super faciem orbis terrae.
2 [57. ] Et internos motus moderante.---Saepe enim cum gubernantis voluntate perducuntur; aliter agere appetunt, sed aliter disponuntur. Nam plerumque quosdam auditores suos student blande corrigere, et tamen eorum sermo in asperitatem ducitur. Plerumque quosdam resecare aspere appetunt, sed tamen eorum [Sic Turon., Vindoc., Pratel. et alii Mss. In Excusis legitur rigor.] vigor per mansuetudinis spiritum refrenatur. Sicut ergo non possunt ire quo volunt, ita etiam nequeunt agere sicut volunt. Quia enim eos internus arbiter tenet cum mittit, ita illos etiam modificans suscipit cum perducit, ut aliquando in cogitatione alia disponant, sed alia in opere peragant; aliquando aliter inchoent, sed aliter consumment. Quia igitur iuxta hoc quod sibi praecipitur serviunt, dicatur recte: Quocunque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrae. Eo enim apertiorem viam praedicationis inveniunt, quo ad hanc non suis, sed praeceptoris sui nutibus ducuntur. Unde adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.161r csg208.263

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik