2 | [56. ] Universa lustrant, Deo eorum cursus gubernante.---Saepe enim praedicatores sancti exhortari quosdam volunt, sed nequeunt. Saepe quosdam declinare appetunt, sed tamen internae instigationis impulsu exhortari eos instantissime compelluntur. Videamus nubem Dei quomodo gubernantis manu, et ad ea quae non appetit, ducitur, atque ab impulsu suo iterum gubernantis manu retinetur. Certe Paulus cum vestimenta sua excutiens a Corinthiis discedere vellet, audivit: Noli timere, sed loquere, et ne taceas, propter quod ego tecum sum, et nemo opponetur tibi ut noceat te, quoniam multus est mihi populus in hac civitate . Rursum cum ad Thessalonicenses voluisset ire, retentus est, dicens: Volui venire ad vos ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit me Satanas . Neque enim per semetipsum Satan praepedire tanti apostoli vias potuit, sed occultae dispensationis usibus, dum adversatur, nesciens deservivit; ut nimirum Paulus dum ad alios vellet accedere, nec valeret, eis a quibus recedere non poterat aptius prodesset. Nubes igitur Dei cuncta per circuitum lustrant, quia praedicationis luce mundi fines illuminant. Sed quia divinis nutibus subditae nequeunt explere quod volunt, ire non possunt, nisi quo eas voluntas gubernantis duxerit. Unde et adhuc subiungitur: |