monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXX . <<<     >>> XXXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XXXI.

1 IBID., 6.---Et nubes spargunt lumen suum.
2 [55. ] Nubes sunt sancti praedicatores.--- [Eadem fere leguntur infra, ad versum, nunquid scis quando praeceperit Deus pluv. Num. 60.] Nubes enim lumen spargere est praedicatores sanctos exempla vitae et loquendo et agendo dilatare. Sed quamvis annuntiationis intimae lumen spargant, non tamen ad convertenda omnium quae appetunt corda perveniunt. Nam sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.161r csg208.262