2 | [54. ] Electi frumentum sunt, cui Verbi divini imber necessarius.---Quid enim electi quique sunt, nisi frumenta Dei coelestibus horreis recondenda? Quae nunc in tritura areae paleas tolerant, quia in hac purgatione sanctae Ecclesiae mores contrarios reproborum portant, quousque haec internus agricola ventilabro iudicii dirimat, et in superna habitacula electos suos, quasi munda iam grana suscipiens, aeternis paleas ignibus tradat. Unde bene per Ioannem dicitur: Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili . Sed hoc frumentum quousque ad perfectionem fructuum veniat, nubium pluvias exspectat ut crescat, quia bonorum mens praedicantium verbis infunditur, ne ab humore charitatis desideriorum carnalium sole siccetur. Hoc frumentum supernus agricola in mundo surgere ac nubes desiderare conspexerat, cum dicebat: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate autem Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam . Qui igitur hic frumentum, illic messis, qui vero hic nubes, illic operarii vocantur, quia praedicatores sancti et nubes sunt, et operarii; nubes videlicet per doctrinam, operarii per vitam; nubes quia verbis influunt, operarii quia non desinunt agere quod loquuntur. Unde et subditur; |