monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXVII . <<<     >>> XXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XXVIII [Vet. XXI].

1 VERS. 10.---Flante Deo concrescit gelu.
2 [52. ] Iudaeorum corda invidiae gelu obduruerant.---Quia quo fidelium cordibus Spiritus sanctus aspiravit, quo maiora virtutum miracula contulit, [Particula in deest in Excusis, non autem in Mss.] eo in infidelium mentibus gravioribus invidiae torpor excrevit, atque inde contra Deum plebs infidelis obduruit, unde humilis populus anteactam duritiam, qua se astrinxerat emollivit. Deo enim flante in gelu versi fuerant, qui visis miraculis invidentes dicebant: Ecce totus mundus [Pratel., Utic. et plur., post eum vadit.] post eum abiit [Ioan. XII, 19]. Conspiciebant signa, cernebant per ministros eius miracula, totum iam mundum secuturum fidei praedicamenta praevidebant; et tamen quo sanctus Spiritus mundum repleverat [Sap. I, 7], eo illorum mentes arctius invidiae malitia ligabat. Aqua ergo in gelu versa fuerat dum, eunte post Deum mundo, Iudaea in invidia pigra remanebat. Sed quia supernae potestati suppetiit etiam tantae crudelitatis duritiam solvere atque ad amandum se corda infidelium liquare, post hoc gelu mox bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.160v csg208.260

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik