2 | [51. ] Christus a Iudaeis et gentilibus persecutionem passus.---Scriptura sacra cum contra Arcturum interiora memorat, diversam Aquilonis partibus Austri plagam designat. Unde in hoc eodem libro scribitur: Qui facit Arcturum, et Orionas, et interiora Austri . Quia igitur interiora Austri sol ferventior tenet, in Arcturo vero cursum omnimodo non habet, interiorum nomine plebs Iudaica, Arcturi autem vocabulo hoc in loco populus gentilis exprimitur. Hi enim qui unum atque invisibilem Deum noverant, eiusdemque legi saltem carnaliter serviebant, quasi sub meridiano sole ferventes in fidei calore tenebantur. Gentiles autem quia nullam scientiam supernae cognitionis attigerant, velut sine sole frigidi sub Aquilone remanebant. Quia vero tempestas impellit, frigus autem torpore opprimit, recte nunc dicitur: Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. Ac si aperte diceretur: A Iudaeis surgit malitia persequens, et a gentilibus potestas premens. Neque enim miracula fieri legis praecepta vetuerant, et tamen Iudaei pro eisdem miraculis interimere humani generis Redemptorem quaerebant . Unde explere hoc quod coeperant non valentes, ad Pilati praetorium concurrerunt, ut ipse hunc perimeret quem iniuste perimentem lex nulla cohiberet . Ab interioribus ergo tempestas atque ab Arcturo frigus prodiit, dum quod Iudaea ex invidia petiit, hoc gentilis iudex ex Romana auctoritate perpetravit. Unde bene contra hanc eamdem invidiam adhuc subditur: |