2 | [49. ] Diaboli antrum Antichristus, et reprobi omnes.---Quis alius nomine bestiae, nisi antiquus hostis accipitur, qui deceptionem primi hominis saevus impetiit, et integritatem vitae illius male suadendo laniavit? Contra quem prophetae vocibus de sancta electorum Ecclesia in antiquum statum restauranda promittitur: Et mala bestia non transibit per eam . Sed haec bestia cum post Redemptoris adventum, post praedicatorum voces, quasi post tonitruum nubium in fine mundi illum damnatum hominem qui Antichristus vocatur invaserit, quid aliud quam latibulum suum ingreditur, ut in antro proprio demoretur? Vas quippe illud diaboli antrum ac latibulum bestiae est, ut insidians hominibus viam huius vitae carpentibus, in illo et per signa lateat, et per malitiam occidat. Qui tamen omnium reproborum corda etiam nunc priusquam apertus appareat possidet, eaque per occultam malitiam quasi proprium antrum tenet, atque ad omne quod nocere bonis appetit in eorum se obscuris mentibus abscondit. An Iudaeorum persequentium corda antrum huius bestiae non fuerunt, in quorum diu consiliis latuit, sed repente vocibus erupit clamantium: Crucifige, crucifige ? Et quia ad lacerationem mentis pertingere tentando non potuit in Redemptore nostro , ad mortem carnis anhelavit. Haec nimirum bestia multa electorum corda tenuit, sed hanc ab illis moriens Agnus excussit. Unde et in Evangelio dicit: Nunc princeps huius mundi eiicietur foras . Qui miro rectoque iudicio dum confessiones humilium illuminans suscepit, superborum oculos deserens clausit. Unde ei per Psalmistam dicitur: Posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum; catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi . Tenebras quippe Dominus ponit, cum peccatis iudicia rependens, lumen suae intelligentiae subtrahit. Et nox efficitur, quia pravorum mens ignorantiae suae erroribus caecatur. In qua omnes bestiae silvae pertranseunt, dum maligni spiritus sub opacitate fraudis latentes in reproborum corda pravitates suas explendo percurrunt. In qua et catuli leonum rugiunt, quia nequissimarum sed tamen eminentium potestatum ministri spiritus importunis tentationibus insurgunt. Qui tamen a Deo escam expetunt, quia nimirum capere animas nequeunt, nisi iusto iudicio praevalere divinitus permittantur. Ubi et apte subiungitur: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis se collocaverunt . Quia veritatis lumine per carnem apparente, a fidelium mentibus excussi, quasi ad cubilia sua reversi sunt, dum sola infidelium corda tenuerunt. Quod igitur illic leonum cubile, hic antrum bestiae dicitur. |
3 | [50. ] Bonorum mentes diabolus aliquando ingreditur, sed in eis non moratur.---Notandum vero magnopere aestimo quod bestia haec non solum antrum suum ingredi, sed in eo etiam morari perhibetur. Aliquando namque etiam bonorum mentes ingreditur, illicita suggerit, tentationibus fatigat, rectitudinem spiritus ad delectationem carnis deflectere conatur, delectationem quoque ad consensum perducere nititur, sed tamen resistente superno adiutorio praevalere prohibetur. Intrare ergo in mentes bonorum potest, sed in eis morari non potest, quia cor iusti huius bestiae antrum non est. Quos enim quasi proprium antrum possidet, eorum mentes procul dubio immorans tenet, quia et prius in eis cogitationes usque ad iniqua desideria et post iniqua desideria usque ad nequissima opera perducit. Neque enim student reprobi suggestiones eius recta iudicii manu repellere, cuius voluntatibus appetunt subdita delectatione servire. Cumque in eorum cordibus pravum quid oritur, mox per studium delectationis enutritur; et cum sibi minime resistitur, protinus ex consensu roboratur, statimque consensus ad opus perducitur, opus vero etiam consuetudine gravatur. Recte ergo in antro suo morari haec bestia dicitur, quae tandiu cogitationes reproborum tenet, quousque eorum vitam etiam aculeo pravi operis perforet. Unde bene ad Iudaeam Dominus per prophetam dicit: Quousque morabuntur in te cogitationes noxiae ? Neque enim reprehendit cur veniant, sed cur morentur. Et in bona enim corda cogitationes illicitae veniunt, sed tamen morari prohibentur, quia recti quique ne captivandam domum conscientiae praebeant, ab ipso cordis limine hostem fugant. Qui et si quando repentinis suggestionibus usque ad primum vestibulum subripuerit, ad consensus tamen ianuam non pertingit. Huic nimirum bestiae, impulsu subitae formidinis victus, ianuam cordis Petrus negando aperuit, sed citius cognoscendo restitit, flendo clausit . [Vet. XX.] Quia vero antiquus hostis persecutorum corda non solum intrando tenuit, sed etiam tenendo possedit, dicatur recte: Ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur. Quantum namque in Iudaeorum mentibus demorata sit discimus, cum illorum consilia attestatione evangelicae narrationis audimus. In illa namque describitur, cum Redemptorem nostrum vivificare mortuos cernerent, in mortem eius quanta anxietate crudelitatis insanirent, quot explere contra illum prava desideria ardenter vellent, sed tamen populum timerent ; quot occasiones occidendi quaererent, et invenire non possent ; quot ad votum suae saevitiae alienigenarum manibus usi sunt, quia eum quem legaliter interimere ipsi non poterant feriendum gentibus tradiderunt, ut ex sola potestate Romanus praeses ageret quod ex sola malitia ut agi debuisset ipsi anhelarent . Unde et apte subiungitur. |