monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXIV . <<<     >>> XXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XXV [Rec. XVI].

1 VERS. 7.---Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
2 [47. ] Cognoscendo Deum nosmet agnoscimus, et severius iudicamus.---Mala enim quae agunt homines, pensare contemnunt. Sed cum virtutem supernae districtionis audiunt, pravorum operum hoc quod se deprimit pondus agnoscunt. Praedicationis quippe verbis pulsati evigilant, ut pensent ad quae supplicia sese antiquae actionis meritum trahat. Dum ergo imber fortitudinis in terram descendit, in manu uniuscuiusque signatur, ut sua opera sciat, quia dum virtus incomprehensibilis maiestatis agnoscitur, ab unoquoque subtilius sua vita pensatur
3 [48. ] Naturali lumine, tanquam lege mentis, pravum et rectum innotescunt.---Quod tamen intelligi et aliter potest. Creator namque omnipotens a cunctis insensibilibus irrationabilibusque [Ita cum Turon. et plur. mss. antiquiorib. Excusis. At recent. habent, cum Utic. et Pratel., distinctam.] distinctum rationabilem creaturam hominem condidit, quatenus quod egerit ignorare non possit. Naturae enim lege scire compellitur, seu pravum sive rectum sit quod operatur. Nam ad iudicium pro actione cur venit, si potuit nescire quod egit? Et ipsi ergo qui praeceptis dominicis erudiri contemnunt, utrum bona an mala sint quae faciunt sciunt. Nam si bona se facere nesciunt, cur de aliquibus factis in ostentatione gloriantur? Rursum si mala se agere ignorant, cur in eisdem factis alienos oculos declinant? Ipsi enim sibi testes sunt, quia sciunt malum esse quod agunt, quod videri ab aliis verentur. Si enim veraciter malum esse non crederent, nequaquam hoc ab aliis videri formidarent. Unde et bene per quemdam sapientem dicitur: Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi [Sap. XVII, 10]. Quia dum de facto suo [Turon., conscientia pulsans timor.] conscientiam pulsans timor redarguit, ipsa sibi testimonium perhibet damnabile esse quod agit. Quo contra per Ioannem dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus apud Deum [I Ioan. III, 21]. Fugiant ergo iniqui humanos oculos, semetipsos certe fugere non possunt. Quia enim malum quod faciunt noverunt, habent testem conscientiam, habent iudicem rationem suam. In peccato igitur quod committunt prius contra se iudicium suae rationis inveniunt, et post ad districtionem aeterni examinis perducuntur. Et hoc est fortasse quod per Psalmistam dicitur: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum [Psal. XLI, 8]. Quia dum miro ordine dispositionis occultae malum non permittitur nesciri quod agitur, et suo se iam iudicio peccator in conscientia condemnat, et post condemnationem propriam ad aeterni iudicis sententiam properat. [Ebroic. et alii Norm., Abysso ergo abyss. invocare, est de iud., etc.] Abyssum ergo abyssum invocare est de iudicio ad iudicium pervenire. Eant ergo praedicatores sancti, redarguant facta peccantium, auditores autem pravi contemnant verba iustorum, defendant quantum voluerint pravitates suas, atque impudenter gestas impudentius defendendo multiplicent: certe ipsi sibi in conscientia testes sunt quia excusabiles non sunt. Eo enim ipso quo rationabilem creaturam Deus hominem condidit, in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
4 Sed quia Eliu de pravitate singulorum sententiam protulit, illico ad ipsum pravitatis auctorem, per quem unumquodque malum oboritur, mentis oculos deflectit, ut quia uno hoc versu pravi capitis membra perstrinxerat, etiam hoc ipsum membrorum caput sub brevitate describat. Vel certe quia superius [Num. XIX], [Longip., nivem Dei virtutes, fortasse pro, nivium Dei, sc. apostolorum, quos nivibus comparavit hunc locum Iob explanans: qui praecepit nivi ut descendat in terram.] nubium Dei virtutes intulerat, agit nunc ut contra bonorum vitam etiam adversarii impugnationes innotescat. Nam sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.159r csg208.255

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik