Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XXIV .
1 | VERS. 6.---Qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae. |
2 | [44. ] Sancti praedicatores quorum conversatio in coelis est, infirmis tamen fratribus condescendunt.---Quia Psalmista ait: Lavabis me, et super nivem dealbabor , quid hoc loco nivem, nisi per lucem iustitiae candida accipimus corda sanctorum? Aquae autem ductae in superioribus constipantur, ut nives fiant. Sed cum hae ipsae nives ad terram veniunt, in aquarum iterum liquorum vertuntur. Aquae igitur sunt praedicatorum mentes: quae dum ad contemplanda superna se erigunt, altiori intellectu solidantur. Cumque in summa consideratione rapiuntur, virtutem confirmationis accipiunt. Sed quia adhuc in terris fraterna dilectione retinentur, semetipsas ab alto intellectu modificant, et infirmis humiliter praedicantes more nivium corda arentia liquatae rigant. Nives ergo ad terram de coelestibus veniunt, cum sublimia corda sanctorum quae iam solida contemplatione pascuntur pro fraterna charitate ad humilia praedicationis verba descendunt. [Vet. XVIII.] Sicut enim nix terram cum iacet operit, cum vero liquatur rigat, ita sanctorum virtus et per firmitatem suam apud Deum vitam peccatorum protegit, et per condescensionem suam quasi liquefacta arentem terram ut fructus proferat infundit. Et quia aqua prius ab infimis trahitur, ut post a superioribus sparsa reddatur, sancti quique etiam cum in virtutum arce consistunt, unde elevati sunt considerant, ne alienae infirmitatis abiecta contemnant. Quasi ergo aquae ad terras de quibus sublevatae sunt redeunt, dum condescendentes iusti peccatoribus reminisci non desinunt quod fuerunt. Certe aqua in terris adhuc Paulus fuerat, cum legem carnaliter sapiebat; sed ductus ad coelestia, in nivem versus est; quia quod prius infirmum sapuit ad soliditatem verae intelligentiae commutavit; et tamen condescendens fratribus quasi nix ima repetiit, quia et post virtutum culmina quam fuerit indignus agnoscit, dicens: Qui prius fui blasphemus et persecutor , etc. Ecce quam clementer suae imbecillitatis reminiscitur, ut aliorum aequanimiter infirma patiatur. Quasi enim ad terram de qua sumpta fuerat post coelum aqua rediit, dum post tanta suae contemplationis arcana peccatorem se Paulus meminit, ut prodesse humiliter peccatoribus possit. Videamus itaque aqua haec in nivis soliditatem vertenda qualiter trahatur ad summa. Ait: Sive mente excedimus, Deo . Videamus qualiter ad ima nix redeat, ut dum liquatur infundat. Ait: Sive sobrii sumus, vobis [Ibid.]. Videamus qua manu ducitur, ut et iacens elevari valeat, et sublevata revocari. Ait: Charitas enim Christi urget nos [Ibid., 14]. Quia igitur charitas Christi, quae sanctorum mentes ad superna sublevat, eas pio moderamine pro fraterna dilectione etiam ad humilitatem condescensionis format, recte dicitur: Qui praecipit nivi ut descendat in terram. Ubi et apte subiungitur: Et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae. |
3 | [45. ] Hiems est vita praesens, in qua sanctorum praedicatorum abundant pluviae.---Hiems quippe est vita praesens, in qua nos etsi iam spes ad superna erigit, adhuc tamen mortalitatis nostrae frigidus torpor astringit, quia scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem . Habet autem haec hiems pluvias, rectorum procul dubio praedicationes. De quibus videlicet pluviis per Moysen dicitur: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea . Hae nimirum pluviae hiemi congruunt, aestate cessabunt, quia cum nunc carnalium oculis vita coelestis absconditur, necesse est ut sanctorum nobis praedicationibus irroretur. Cum vero aeterni iudicii aestus incanduerit, nullus verba praedicantium necessaria tunc habebit, quia, veniente iudice, ad cor suum quisque reducitur, ut sancta iam cum agere non valet sentiat, et rectum quod sequi debuit ex tortitudinis suae poena cognoscat. Unde bene per prophetam dicitur: Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis . In die enim occisionis sanctificantur reprobi, quia tunc sancta quae debuerunt agere sentiunt, cum digna pravitatis suae supplicia iam declinare non possunt. Quia autem praedicationes sanctae cum vita praesenti, id est pluviae cum hieme cessabunt, recte exeunti animae, atque ad aeternae felicitatis aestiva properanti, sponsi voce suadentis dicitur: Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni; iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit . Transeunte quippe hieme, imber recedit, quia cum vita praesens peragitur, in qua nos ignorantiae nubilo carnis corruptibilis torpor astrinxerat, omne ministerium praedicationis cessat. Clarius quippe per nos tunc videbimus hoc quod sanctorum vocibus nunc obscurius audimus. Praecipit igitur Dominus nivi, et hiemis pluviis, ut in terram descendant, dum aspiratione sancti spiritus pro corrigendis peccatoribus corda sanctorum ad ministerium praedicationis humiliat. Ubi recte additur: Et imbri fortitudinis suae. |
4 | [46. ] Imber fortitudinis, praedicatio divinitatis; imber infirmitatis, praedicatio humanitatis Christi.--- [Rec. XV] Imber quippe fortitudinis Dei est praedicatio divinitatis. Nam imber infirmitatis est praedicatio eius incarnationis, de qua per Paulum dicitur: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus . Et rursum: Si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei . Sic autem sancti viri humanitatis eius infirma praedicant, ut auditorum suorum cordibus etiam divinitatis fortia infundant. Audiamus per tonitruum nubis, imbrem fortitudinis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . Audiamus etiam imbrem infirmitatis: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ibid., 14]. Audiamus imbrem fortitudinis: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat [Ibid., 3]. Audiamus etiam imbrem infirmitatis: In propria venit, et sui eum non receperunt [Ibid., 11]. Imbri ergo fortitudinis suae praecipit ut in terram descendat, quia sanctorum suorum vocibus sic nobis humanitatis suae infirma praedicat, ut nobis etiam mira et fortia suae divinitatis innotescat. Sed cum virtutem nostri conditoris audimus, statim ad corda nostra formidine compellente reducimur, et tantum super nos iudicem perpendentes, quae digne, quaeve egimus indigne, pensamus. Unde et bene subiungitur: |