2 | [43. ] Mira et stupenda in peccatoris conversione Deus operatur.---Ut enim homo terrenis usibus deditus, iniquis desideriis pressus, subito ad nova efferveat, atque ad consueta frigescat, exterioribus curis renuntiet, in internis contemplationibus anhelet, quis hanc virtutem supernae vocis considerare sufficiat? quis considerando comprehendat? Magna sunt quae per vocem suam Dominus facit, sed minus magna essent si perscrutari potuissent. Facit ergo magna et inscrutabilia, quia ostendit foris perfectionem operis, sed latet intus ipsa qualitas operationis. Voce sua foris etiam per apostolos insonat, sed corda audientium per seipsum interius illustrat, Paulo attestante qui ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus . Quamvis ergo nostris mentibus supernae vocis auditum non ipsi praebeant, missi tamen sunt, ut verbis nobis exterioribus condescendant. Unde apte subiungitur. |