2 | [42. ] Mirabiliter sonat Deus, quia silenter et occulta vi coelesti simul cibo reficit.---Voce sua Deus mirabiliter tonat, quia occulta vi corda nostra incomprehensibiliter penetrat. Quae dum latentibus motibus premit in timore, et format in amore, quanto ardore sequendus sit aliquo modo silenter clamat, et fit cuiusdam impulsionis nimietas in mente, cum nihil sonet in voce. Quae tanto apud nos valentius perstrepit, quanto et ab omni exteriori strepitu aurem nostri surdescere cordis facit. [Vet. XVII.] Unde et anima ad semetipsam mox hoc intimo clamore collecta miratur quod audit, quia vim compunctionis incognitae percipit. Cuius ipsa admiratio bene apud Moysen manna desuper veniente signatur . Dulcis enim cibus qui de supernis accipitur manhu vocatur. Manhu enim dicitur Quid est hoc? Et quid est hoc dicimus, quando hoc quod cernimus nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem internae refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta iure respondeat, Quid est hoc? quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quae de supernis conspicit insolite miratur. Et quia cum hac voce torporis nostri surditas rumpitur, vetustae vitae protinus usus mutatur, ut anima superno spiritu afflata, et in summis appetat quae contempserat, et contemnat in infimis quae appetebat, recte subiungitur: |