2 | [40. ] Vox Dei torpentem peccatorem excitans, tonitrui similis.---Voce enim magnitudinis suae Deus tonat, cum se nobis bene iam per lamenta praeparatis quam sit magnus in supernis insinuat. Quasi enim de coelo tonitrusprocedit cum nos incuria negligentiaque torpentes respectus gratiae pavore subito percutit, atque in terra positi sonum de superioribus audimus, quia terrena cogitantes superni terroris sententiam repente pertimescimus, et mens bene iam de summis sollicita trepidat, quae prius in infimis male secura torpebat. Sed istius visitationis occultae quibus modis se nobis insinuet terror ignoratur; neque ipsius mentis acie comprehenditur, cuius ad melius intentio commutatur. Unde apte subiungitur: |