2 | [39. ] Afflante et lucente gratia, poenitentiae gemitus et rugitus audiuntur.---Quem enim Dominus illustrando repleverit, eius vitam proculdubio in lamentum vertit; atque illuminatae menti quo magis aeterna supplicia insinuat, eo hanc durius de transacta nequitia gemitibus fatigat; et dolet homo quod fuit, quia bonum iam incipit videre quod non fuit; odit qualem se fuisse meminit, amat qualem se esse debuisse cognoscit, et solam iam poenitentiae amaritudinem diligit, quia caute considerat in quantis voluptatibus sua delectatione peccavit. Bene ergo dicitur: Post eum rugiet sonitus, quia cum mentem Deus ingreditur, constat proculdubio quod mox poenitentiae gemitus sequatur, ut ei iam salubriter flere libeat, quae prius de iniquitatibus flenda iucunditate gaudebat. [Vet. XVI.] Sed quo uberius culpa fletur, eo altius cognitio veritatis attingitur, quia ad videndum internum lumen polluta dudum conscientia lacrymis baptizata renovatur. Unde post poenitentiae rugitum apte subiungitur: |