Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XVIII .
1 | VERS. 3.---Subter omnes coelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae. |
2 | [35. ] Dei erga summa et infirma providentia.---Ac si aperte diceretur: Qui summa regit, etiam extrema non deserit, quia sic impenditur maximis, ut tamen haec eadem cura regiminis non praepediatur a parvis. Qui enim ubique praesens, et ubique aequalis est, etiam in dissimilibus sibi ipsi dissimilis non est. Aeque ergo omnia respicit, aeque cuncta disponit, qui in omnibus locis praesens, nec localiter tenetur, nec varia curando variatur. Si autem coelos sanctos praedicatores accipimus, Propheta attestante qui ait: Coeli enarrant gloriam Dei , postquam per sonum oris adventus Spiritus sancti designatur, recte subiungitur: Subter omnes coelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae. |
3 | [36. ] Miracula cur in Ecclesiae exordiis concessa.---Sunt namque nonnulli qui cum mira apostolorum opera audiunt, quod accepto Spiritu sancto mortuos verbo suscitarent, ab obsessis daemonia pellerent, umbra infirmitates amoverent , ventura quaeque prophetando praedicerent, et unigenitum Verbum Dei, omnium gentium loquentes lingua, praedicarent , quia has virtutes nunc in Ecclesia non vident, subtractam iam ab Ecclesia supernam gratiam suspicantur, nescientes pensare quod scriptum est: Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione . Tunc quippe sancta Ecclesia miraculorum adiutoriis indiguit, cum eam tribulatio persecutionis pressit. Nam postquam superbiam infidelitatis edomuit, non iam virtutum signa, sed sola merita operum requirit, quamvis et illa per multos cum opportunitas exigit ostendat. Scriptum quippe est: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus . Ubi ergo omnes fideles sunt, quae causa exigit ut signa monstrentur? Unde citius fortasse satisfacimus, si quid de ipsa apostolica dispensatione memoremus. |
4 | [37. ] Signa non fidelibus, sed infidelibus data.---Paulus namque egregius praedicator Melitem veniens, et plenam infidelibus insulam sciens, patrem Publii dysenteria febribusque vexatum, orando salvavit , et tamen aegrotanti Timotheo praecepit, dicens: Modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates . Quid est, Paule, quod aegrum infidelem orando ad salutem revocas, et tantum adiutorem Evangelii more medici per alimenta curas, nisi quod idcirco fiunt exteriora miracula ut mentes hominum ad interiora perducatur, quatenus per hoc quod mirum visibiliter ostenditur ea quae admirabiliora sunt invisibilia credantur? Signo quippe virtutis pater Publii sanandus fuerat, ut mente revivisceret, dum miraculo ad salutem rediret; Timotheo autem adhibendum foris miraculum non erat, quia iam totus intus vivebat. Quid est ergo mirum si, propagata fide, crebro miracula non fiunt, quando haec ipsi quoque apostoli in quibusdam iam fidelibus non fecerunt? [Vet. XV.] Elevatis ergo coelis, Dominus inferiora considerat, quia et ablatis summis praedicatoribus, incessanter etiam infima nostrae infirmitatis curat. Et quasi subter coelos lumen illius, terminos respicit, quia post sublimem vitam praecedentium etiam peccatorum mores actusque gratiae suae illustratione comprehendit. Qui etsi virtutum signa nunc per vitam fidelium crebro non exerit, ab eisdem tamen fidelibus per virtutem operum nunquam recedit. Potest etiam lumen illius super terminos terrae ita intelligi, quod praedicatio supernae gratiae dum gentes ad fidem colligit, intra semetipsam mundi limites clausit. |
5 | [38. ] Divinae gratiae miraculum in conversione peccatorum in extremis positorum.---Vel certe termini terrae. sunt fines hominum peccatorum. Et saepe contingit ut plerique Deum deserant, et vitae suae tempora in desideriis carnalibus expendant; sed tamen superna gratia respecti in extremis suis ad Deum redeunt, quae sint iudicia aeterna cognoscunt, cunctaque quae se perverse egisse meminerint, fletibus puniunt, atque haec vere se insequi rectis operibus ostendunt. Quibus subsequente iustitia, profecto totum dimittitur quod ante deliquerunt. Hinc enim per prophetiae spiritum Anna dicit: Dominus iudicabit fines terrae , quia nimirum anteactam vitam Deus non iudicat, quando posteriora peccatorum respectu supernae pietatis illustrat. Hinc Moyses ait: Primogenita asini mutabis ove . Per asinum quippe immunditia, per ovem vero innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundae vitae primordia in innocentiae simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quae ut immunda Dominus respuit, ea iam agendo proferat, quae Dei sacrificio imponat. Quia ergo post prava opera peccator convertitur, et ab actionum suarum tenebris iuxta finem aliquando revocatur, recte nunc dicitur: Et lumen illius super terminos terrae. Sed gravi luctu afficit eadem gratia, quae post facinora mentem replet. Nam male gesta ad memoriam reducit, sibique hominem quam sit iuste damnandus ostendit. Unde fit ut peccatum omne quod se egisse reminiscitur, quotidianis fletibus insequatur; et quo magis valet iam quod iustum est cernere, eo ardentius appetit iniustum sese gemitibus punire. Unde apte subiungitur: |