2 | [31. ] Considerata aeternae patriae luce, mens in ecstasim rapitur.---Quia pavor dum mentem percutit, hanc a semetipsa alienam reddit, nonnunquam Latini interpretes cestasim pavorem vocant, sicut per Psalmistam dicitur: Ego dixi in pavore meo, proiectus sum a vultu oculorum tuorum . Ubi videlicet non pavor, sed excessus dici poterat; sed pavor illic pro excessu ponitur, quia sicut in excessu, ita in pavore alienatur animus. Unde hic quoque considerata luce aeternae patriae, recte subiungitur: Super hoc expavit cor meum. Ac si dicat: In admirationis excessu se transtulit, et quia novae spei spiritu mens afflata est, semetipsam qualis in vetusta cogitatione fuerat reliquit. |
3 | [32. ] Cor, terrenis despectis, ad sola coelestia suspirat.---Bene autem dicitur: Et motum est de loco suo. Locus quippe humani cordis est delectatio vitae praesentis. Sed cum divina aspiratione tangitur locus nostri cordis, fit amor aeternitatis. Consideratione igitur aeternae patriae de loco suo animus movetur, quia derelictis infimis, in supernis cogitationibus ponitur. Prius enim quae essent aeterna nesciebat, in praesentium delectatione torpuerat, simulque ipse transiens amore transeuntia tenebat. Sed postquam quae essent aeterna cognovit, postquam supernae lucis radios raptim contemplando contigit, admiratione summorum sese ab infimis suscitatus elevavit, ut nulla iam ei nisi quae aeterna sunt libeant, et, despectis transeuntibus, sola quae permanent, requirat. Bene ergo dicitur: Super hoc expavit cor meum, et motum est de loco suo, quia pigrum cor, et terrenis dudum cogitationibus deditum, cum repente per excessum se ad summa suspendit, cogitationis infimae locum mutavit. Sed quia per semetipsam in amore praesentis saeculi prostrata mens dormitat, et nisi divinae gratiae aspiratione pulsetur, in suis delectationibus frigida insensibilisque torpescit, necesse est ut quomodo interna cogitatione tangatur, vel qualiter ad spiritalia sensificetur, adiungat. Sequitur: |