Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XV .
1 | VERS. 33.---Annuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere. |
2 | [28. ] Hominibus pene desperantibus coelestem gloriam promittit Deus.---Amicus veritatis est rectae amator actionis. Unde et ipsa Veritas discipulis dicit: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis . Amicus quippe animae custos dicitur. Unde non immerito qui custodire voluntatem Dei in praeceptis illius nititur, eius amicus vocatur. Hinc est quod rursum eisdem discipulis Veritas dicit: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis [Ibid., 15]. De hac igitur luce aeternae patriae amico suo Deus annuntiat quod possessio eius sit, ut nequaquam se infirmitatis suae fragilitate desperet, nequaquam hoc quod creatus, sed quod recreatus est penset, sed tanto certius sciat quia illius lucis claritatem possideat, quanto nunc vitiorum pulsantium tenebras verius calcat. Bene autem in promissione subiungitur: Et ad eam possit ascendere. Quid enim difficilius quam homini in terra edito terrena et fragilia membra gestanti, coelorum alta conscendere, supernorum spirituum arcana penetrare? |
3 | [29. ] Christus pacem inter angelos et homines composuit. Aequales nos angelis fecit.---Sed eorumdem spirituum ad nos conditor venit, seque hominem etiam sub ipsis exhibuit, sicut de illo Patri per Prophetam dicitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis . Et quia inter nos et eosdem spiritus discordantis vitae scandalum reperit, mira potentia, mirabiliori etiam pietate summa creans, ima suscipiens, ima cum summis iunxit. Hinc est quod eodem Rege nato, angelorum chori in eius annuntiatione prodeunt, hymnum dicunt, et devicta pravae vitae discordia, hos quos dudum despexerant, cives agnoscunt, consono ore praedicantes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Ac si aperte dicant: Quos a nobis malitia disiunxerat, iam nunc in terra nata bonitas iungat. Hinc est quod ante incarnationem eius in Testamento veteri adorasse homo angelum legitur, nec tamen adorare prohibetur ; sed post Mediatoris adventum, cum se Ioannes adorando angelo prostravisset, audivit: Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum . Quid est enim quod prius aequanimiter se concedebant adorari, post ab homine angeli recusant, nisi quod prius hominem carnalibus corruptionibus deditum, nec ab eisdem carnalibus corruptionibus redemptum, quo abiectiorem noverant, iustius contemnebant; postmodum vero humanam naturam eo iam subiectam habere non poterant, quo hanc in auctore suo etiam super semetipsos ductam videbant? Neque enim iam debebat in membris subiecta despici, quae in ipso membrorum capite meruit praelata venerari. Is ergo qui propter nos minor angelis exstitit aequales non angelis virtute suae minorationis fecit. Unde et moriendo docuit mortem non metui, resurgendo de vita confidi, ascendendo de coelestis patriae haereditate gloriari, ut quo caput praeisse conspiciunt, illuc se subsequi et membra gratulentur. Unde bene ab eodem nostro capite dicitur: Ubicunque corpus fuerit, illuc congregabuntur et aquilae . Unde Petrus ait: In haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis . Unde Paulus dicit: Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in coelis . |
4 | [30. ] Solus Christus coelum ascendit, quod solis eius membris patet.---Sed si nos quoque, qui editi in terra sumus, coelum conscendimus, ubi est quod rursum Veritas dicit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo ? Cui nimirum sententiae statim obiviat quod haec eadem Veritas dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum . Quae sibi in verbis suis non discrepat, sed ad inquirenda haec quasi discordantia studium nostrae mentis inflammat. Omnes enim nos qui in eius fide nati sumus, eius procul dubio corpus existimus. Quia igitur mira dispensatione pietatis membrorum suorum Dominus caput factus est, repulsa reproborum multitudine, solus est etiam nobiscum. Nemo igitur ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo , quia dum nos unum cum illo iam facti sumus, unde solus venit in se, illuc solus redit etiam in nobis; et is qui in coelo semper est, ad coelum quotidie ascendit, quia qui divinitate super omnia permanet, humanitatis suae compage sese quotidie ad coelos trahit. Non ergo se desperet humana fragilitas, unigeniti sanguinem consideret, et in pretio suo conspiciat quam magna est quae tanti valet. Perpendat sollicite quo caput praecessit, et quae ad vivendum praeceptis astringitur, ad sperandum exemplo roboretur; confidat coelos, speret supernam patriam, angelorum se sociam sciat, atque in suo capite praelatam se etiam angelis gaudeat. Dicatur igitur recte de hac luce aeternae patriae: Annuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere. [Vet. XII.] Sed valde mira sunt ista, valde terribilia, quod homo in terra editus, atque a coelesti patria exigentibus meritis longe damnatus, non solum ad statum conditionis reducitur, sed etiam gloriosius exaltatur, ut qui paradisum perdidit coelum recipiat; et non solum hunc debiti sui reatus non teneat, sed huic post culpam dona cumulatius excrescant, ut ille contemptor Dei, ille imitator diaboli, si ad fructum poenitentiae redeat, usque ad celsitudinem contemplandae intimae lucis ascendat. Cuius itaque cor non in huius pietatis admiratione exsiliat? Cuius torpor non in sublevatione tantae considerationis expavescat? Unde et apte subiungitur: |