monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XIII . <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XIV.

1 IBID.---Et praecipit ei ut rursus adveniat.
2 [26. ] Veritatis lumen, quod elatis occupatisque mentibus absconditur, afflictis et humiliatis revelatur.---Quia veritatis lumen, quod elatis occupatisque mentibus absconditur, afflictis humiliatisque revelatur. Lex quippe advenit, cum afflicta mens ipsas quas de perituris rebus tribulationum tenebras tolerat agnoscit, quia nisi aliquid ex lumine interno perciperet, nec hoc ipsum quia lumen perdiderat videret. Quod intelligi specialiter etiam de Iudaeis potest, qui idcirco Redemptori nostro in carne venienti contradicere ausi sunt, quia apud semetipsos immanes exstiterunt. Sed his immanibus lux absconsa est, quia superbi lumen veritatis dum persequuntur, amiserunt. Sed quia in fine mundi ad fidem recipiendi sunt, recte subiungitur: Et praecipit ei ut rursus adveniat. Unde etiam per Isaiam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient [Isai. X, 22]. Tunc quippe ad eos lux revertitur, cum ipsi ad confitendam Redemptoris nostri potentiam [Ebroic. et plur., convertuntur.] revertuntur.
3 [27. ] Deus, ut vult, lumen aut abscondit, aut revelat.---Si autem in manibus, nequaquam per dativum casum unum nomen, sed duas partes orationis accipimus; potest intelligi, quia in manibus lux absconditur, cum apud rectum iudicem iniqui quique in suis operibus caecantur. Cui tamen praecipitur ut rursus adveniat, quia dum peccatores se suis viribus salvari non posse cognoverint, gratiae lumen accipiunt, et protectionis intimae radiis illustrantur, ut maiore ardore postmodum coelestem patriam diligant, quam prius in terrena delectatione flagrabant. Sed haec cum de coelesti patria loquimur, cui inesse mira claritate praedita angelorum agmina audimus, cui rerum omnium conditor praesidet, quam visione sua reficiens replet, cui vera haereditas lux est et defectus eiusdem luminis nullus est, ad nosmetipsos mentem reducimus, et quod terrena gestemus membra cogitamus, pensamus quod, nati in tenebris atque a radiis intimae lucis alieni, tanto nequius viximus quanto, rebus corporalibus dediti, a spiritualibus longius degebamus. Qua consideratione permotum cor ac male sibi conscium trepidat, et tantae illius quam audit patriae civem se fieri posse desperat. Unde hic quoque apte subiungitur, quo mens pavida ad fiduciam reducatur. Nam de hac luce mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.154v csg208.237

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik