2 | [24. ] Superbientibus veritatis cognitio denegatur.---Immanes quippe sunt, qui se elatis cogitationibus extollunt. Quos contra per Isaiam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes . Quos contra etiam Paulus ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos . Sed his immanibus lux absconditur, quia nimirum superbientibus veritatis cognitio denegatur. Unde per semetipsam Veritas dicit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis : sapientes et prudentes videlicet superbientes vocans. Qui enim non subiunxit: Revelasti ea stultis, sed parvulis, tumorem se damnasse innotuit, non acumen. Unde et alias dicitur: Custodiens parvulos Dominus . Atque ut ostendatur haec eadem parvitas quid vocatur, adiungitur: Humiliatus sum, et liberavit me [Ibid., 6]. Quia ergo sunt multi in Ecclesia, qui parvuli esse despiciunt, etiam in humilitatis loco immanes apud se esse minime desistunt. Hos plerumque videas honoribus extolli, voluptatibus perfrui, rerum multiplicitate dilatari. Hi saepe nil praecipue nisi praeesse caeteris appetunt, a multis timeri gratulantur; recte vivere negligunt, et rectae vitae famam habere concupiscunt; adulationes quaerunt, favoribus intumescunt. Et quia in rebus sibi copiose praesentibus prompti sunt, ventura gaudia non requirunt. Cumque eos multiplex actio occupat, etiam a semetipsis alienos demonstrat [Vet. X]. Et tamen si qua fidei tentatio exsurgat, quia in ea saltem specie tenus continentur, hanc verbis, hanc laboribus defendunt, et patriam coelestem vindicant, nec tamen amant. |
3 | [25. ] Multi pro repromissionis terra pugnant, quam minime tamen diligunt. Exemplum Gaditarum et Rubenitarum.---Quos bene apud Moysen filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse exprimunt, qui multa pecora et iumenta possidentes, dum extra Iordanem ea quae viderant campestria concupiscunt, in repromissionis terra haereditatem habere noluerunt, dicentes: Terra quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regionis uberrimae est ad pastum animalium; et nos servi tui habemus iumenta plurima precamurque, si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Iordanem . Qui igitur iumenta plurima possident, Iordanem transire refugiunt, quia quos multa mundi implicamenta occupant, habitationem coelestis patriae non requirunt. Sed ipsa eos quam specie tenus tenent, fides increpat, ne otii delectatione torpescant, atque exemplo suo alios a laboris tolerantia, et studio longanimitatis frangant. Unde eis per Moysen dicitur: Nunquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? Cur subvertitis mentes filiorum Israel [Ibid., 7]? Sed quia erubescunt non defendere quod confitentur, pro eadem fide quam professi sunt, ad certamen properant, eamque non sibi, sed proximis vindicant. Unde et ad Moysen dicunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula iumentorum, parvulisque nostris urbes munitas; nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel [Ibid., 16]. Qui mox fortes pro aliis veniunt, et repromissionis terram ab hostibus liberant, et relinquunt; atque ad pascenda armenta extra Iordanem redeunt. Multi quippe quamvis fideles, curis praesentibus occupati, quasi armenta extra Iordanem pascunt, quia contra fidem baptismatis tota mente omnique desiderio rebus perituris inserviunt. Qui tamen ut, diximus, cum fidei tentatio oritur, defensionum armis accinguntur. Hostes fidei superando trucidant, et haereditatem terrae repromissionis, id est fructum fidei non amant; sicque pro illa pugnant, ut tamen sua pignora extra illam deponant. Quia enim parvulos foris habent, affectum in eius habitatione non habent. Unde ad campestria redeunt, quia ab altis cacuminibus montium quasi a spe coelestium dilabuntur, ut extra repromissionis terram bruta animalia nutriant, quia ad pascendos variis desideriis irrationabiles animi motus elaborant, quia aeternae lucis quanta sit claritas nesciunt qui transitoriis occupationibus obcaecantur; et dum de terrenis rebus superbiunt, coelestis sibi luminis aditum claudunt. |
4 | [Vet. XI.] Unde recte nunc dicitur: Immanibus abscondit lucem. Sed tamen aliquando hos immanes superna gratia respicit, atque ipsis rerum abundantium occupationibus affligit, eorumque prosperitatibus adversas quidem, sed utiles tribulationes interserit, ut contristati ad cor redeant, atque in perituris rebus quam inaniter occupentur agnoscant. Unde hic quoque postquam subtracta lux dicitur, apte subiungitur: |