monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XI . <<<     >>> XIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XII.

1 VERS. 31.---Per haec enim iudicat populos, et dat escas multis mortalibus.
2 [22. ] Per eosdem praedicatores nubibus designatos, et terror infligitur, et esca datur.---Per haec nimirum verba praedicatorum, id est guttas nubium, per haec fulgura miraculorum Deus populos iudicat, quia eorum corda territa ad poenitentiam vocat. Nam dum superna audiunt, dum mira opera attendunt, mox ad corda sua redeunt, et se de anteactis pravitatibus affligentes, aeterna tormenta pertimescunt. Sed per easdem nubes per quas terror infligitur, etiam esca datur, quia magna praedicatorum dispensatio est, ut sic sciant superbientium mentes affligere, ut etiam afflictas noverint consolationis eloquio nutrire, quatenus et peccantes de aeternis suppliciis terreant, et poenitentes de superni regni gaudiis pascant. Unde bene ipse dispensationis ordo servatus est, ut ordinate Eliu diceret quod per has nubes prius iudicat populos, et postmodum escas praebet, quia nimirum omnipotens Deus per praedicatores suos prius nos de prava actione corripiens concutit, et postmodum per spem consolans nutrit. Si enim divina dispensatio per has nubes iudicium modo non ageret, nequaquam eisdem nubibus dixisset: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt [Ioan. XX, 22]. Et rursum, si per eas ieiuna nostra corda non pasceret, nequaquam de esurientibus populis discipulis Dominus diceret: Date illis vos manducare [Matth. XIV, 16]. Quod sic tunc eorum manibus factum credimus, ut hoc eorum verbis quotidie fieri sine cessatione videamus. Quid enim agit Petrus, cum per epistolas loquitur, nisi ut verbi pabulo corda nostra male ieiuna satientur? Quid Paulus, quid Ioannes per epistolas loquentes operantur, nisi ut mentes nostrae coelestia alimenta percipiant, et inediae suae fastidium quo moriebantur vincant? Dicatur ergo: Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. Per haec enim iudicat populos, et dat escas multis mortalibus. Ac si aperte diceret: Si sanctos suos in ministerium praedicationis extendit, eorumque verba miraculis adiuvat, totius mundi limites ad fidem vocat, per quae et prius superbientes iudicat, [Omittitur per in Gussanv.] et post per verbum consolationis nutriens in spe humiles roborat.
3 [Vet. IX.] [ 23. ] Non omnibus fides datur.---Sed cum escas dare mortalibus diceret, notandum quod non ait, omnibus, sed multis, quia vid licet scriptum est: Non omnium est fides [II Thess. III, 2]. Et quibusdam dicitur: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis [Ioan, VIII, 47]. Et rursum: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum [Ioan. VI, 44]. Et rursum: Novit Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19]. Unde in ipsa quoque sancta Ecclesia plurimi fidem tenent, et vitam fidei non tenent; humilitatis dominicae sacramenta percipiunt, sed humiliari dominica imitatione contemnunt; blanda divini eloquii praedicamenta communicant, sed apud se immanes in tumore perseverant. Unde hic quoque, postquam per cardines maris aggregatae Ecclesiae latitudo signata est, apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.153r csg208.232

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik