monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, X. <<<     >>> XII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT XI [Rec. VI].

1 VERS. 29, 30.---Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
2 [19. ] Sancti Dei tentoria sunt, in quibus apud nos habitat et ambulat. Paulo Romam petente, latens in eius pectore quasi sub tentorio ibat Deus.---Extendit nubes Dominus, dum ministris suis viam praedicationis aperiens, eos in mundi latitudinem circumquaque diffundit. Bene autem dictum est: Quasi tentorium suum. Tentorium quippe in itinere poni solet. Et cum praedicatores sancti in mandum mittuntur, iter Deo faciunt. Unde scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam [In Vindoc., Colb., Baluz., omittitur ante te.] ante te [Malac. III 1]. Et unde rursum per Psalmistam dicitur: Iter facite ei qui ascendit super occasum [Psal. LXVII, 5]. Et rursum: Deus, cum egredereris coram populo tuo, dum transgredereris per desertum, terra mota est [Ibid., 8]. Deus enim, qui per semetipsum non localiter ubique est, per praedicatores suos in mundi partes localiter ambulat. Unde etiam per prophetam dicitur: Et inambulabo in eis [Levit. XXVI, 12] [II Cor. VI, 16]. Iter quippe per eos agit, dum humanis cordibus eorum se eloquio infundit. Atque in hoc itinere tentoria Dei sunt haec eadem corda sanctorum, quibus quasi in via quiescendo tegitur, dum per haec ad mentes hominum veniens, agit quae disposuit, et non videtur. [Vet. VIII.] Hinc est quod simul omnis synagoga tentorium vocatur, cum cessasse a praedicatione sacerdotes Dominus per Ieremiam queritur, dicens: Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas [Ierem. X, 20]. Hinc rursum de exterminatione eius dicitur: Dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum [Thren. II, 6]. [Longip., quia enim in illius populi cultum, tunc Dominus inter homines ambulavit.] Quia enim in unius populi cultu tunc Dominus inter homines latuit, eumdem sibi populum tentorium vocavit. Unde et recte nunc nubes istae eius tentorium dicuntur, quia ad nos Deus per gratiam veniens, intra praedicatorum suorum mentes operitur. An Paulus eius tentorium non erat, cum a Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum ad corda mortalium veniens, in eius mente Dominus quiescebat [Rom. XV, 19]? Nubes quippe erat hominibus, tentorium Deo, quia quem praedicando, infundebat audientibus, hunc invisibiliter in mente retinebat. Idem rursus dum catenis vinctus Romam peteret Paulus occupaturus mundum, latens in eius pectore quasi sub tentorio ibat Deus [Act. XXVIII, 15], quia et occultus videri non poterat, et per verba praedicationis proditus iter inchoatae gratiae sine cessatione peragebat. Nubes eius Moyses exstitit, cum priusquam plebi Israeliticae ducatum praeberet, quadraginta annis in deserto permanens, et sublimia appetens, a conversatione populi segregatus vixit. Sed tentorium Dei factus est, cum ad revocandum populum in Aegyptum missus ibat [Exod. III, 10], portans invisibilem in corde veritatem, cum omnipotens Deus, qui patescebat in opere, latebat in corde. Et ubique praesens omnia continens, iter in suo famulo in Aegyptum veniens faciebat. Unde scriptum est: Ivit Deus in Aegyptum, ut redimeret sibi populum [Exod. XV, 13, sec. LXX]. Ecce ire dicitur, per cuius incircumscriptam praesentiam cuncta continentur, quia is qui ubique ex maiestate est quasi in via gressus ponit ex praedicatione.
3 [20. ] Deus per sanctos fulgurat, cum edit miracula. Haec in praedicatoribus necessaria.---Sed eisdem sanctis praedicatoribus nequaquam ad persuadendum verba sufficiunt, nisi etiam miracula addantur. Unde cum dictum sit: Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, recte subiungitur: Et fulgurare lumine suo desuper. Quid enim sentire fulgura, nisi miracula debemus? de quibus per Psalmistam dicitur: Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos [Psal. CXLIII, 6, sec. LXX]. Per has ergo nubes lumine suo desuper fulgurat, quia per praedicatores sanctos insensibilitatis nostrae tenebras etiam miraculis illustrat.
4 [21. ] Extremorum etiam terminorum mundi conversio. Britannia fidei subdita.---Cumque nubes istae verbis pluunt, cumque miraculis vim coruscae lucis aperiunt, extremos etiam mundi terminos in divinum amorem convertunt. Unde recte subditur: Cardines quoque maris operiet. [Vindoc., Pratel. et al, quod futurum quidem.] Quod faciendum quidem Eliu vocibus audivimus, sed auctore Deo iam factum cernimus. Omnipotens enim Dominus coruscantibus nubibus cardines maris operuit, quia emicantibus praedicatorum miraculis, ad fidem etiam terminos mundi perduxit. Ecce enim pene cunctarum iam gentium corda penetravit; ecce in una fide Orientis limitem Occidentisque coniunxit; ecce [Haec addita sunt diu post vulgatos Moralium libros, cum Angli de quorum conversione hic agitur, non nisi transactis plurimis Gregoriani pontificatus annis, fidem Christianam receperint. Caeterum de Anglorum conversione consule praesertim epist. olim 30 libri VII, ind. 1.] lingua Britanniae, quae nil aliud noverat, quam barbarum frendere, iam dudum in divinis laudibus Hebraeum coepit Alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, iam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis coelestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, virtus ei divinae cognitionis infunditur, eiusdem divinitatis terrore refrenatur, ut prava agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam pervenire concupiscat. Unde hic quoque convenienter adiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.152v csg208.229

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik