2 | [15. ] Nec tamen apostolis huius doctrinae primis traditoribus praeferendi.---Hi quippe de nubibus gurgites fluunt, quia si ex sanctis apostolis vis intelligentiae non inciperet, nequaquam per doctorum ora largior manaret. In Scriptura enim sacra aliquando per nubes, mobiles quique homines, aliquando prophetae, aliquando autem apostoli designantur. Per nubes quippe mobilitas humanae mentis exprimitur, sicut Salomon ait: Qui ventum observat, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit . Ventum procul dubio immundum spiritum, nubes vero subiectos ei homines appellat; quos toties huc illucque impellit et revocat, quoties tentationes eius in eorum cordibus suggestionum flatibus alternant. Qui igitur ventum observat, non seminat, quia qui tentationes venturas metuit, cor ad bona opera non proponit. Et qui considerat nubes, non metit, quia is qui ante humanae mutabilitatis terrorem trepidat, mercedis aeternae retributione se privat. Per nubes prophetae figurantur, sicut per Psalmistam dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris ; id est, occulta scientia in prophetis. [Vet. VI.] Per nubes quoque apostoli designantur, sicut per Isaiam dicitur: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem . Ipsi igitur stellae, quia vitae meritis lucent; ipsi nubes, quia arentem nostri pectoris terram coelestis intelligentiae fluentis rigant. Si enim nubes non essent, nequaquam eos intuens propheta dixisset: Qui sunt isti, qui ut nubes volant ? Imbrium itaque gurgites de nubibus fluunt, quia profundae praedicationes sequentium intelligentiae originem a sanctis apostolis acceperunt. De quibus adhuc nubibus apte subiungitur: |