Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT VIII .
1 | VERS. 27.---Qui aufert stellas pluviae , et effundit imbres ad instar gurgitum. |
2 | [12. ] Sancti patriarchae et prophetae stellae fuerunt pluviam generantes.---Duo in hac vita sunt genera iustorum: unum videlicet bene viventium, sed nulla docentium; aliud vero recte viventium, et eadem recta docentium, sicut et in coeli facie aliae stellae prodeunt quas nullae pluviae subsequuntur, aliae prodeunt quae arentem terram magnis imbribus infundunt. Igitur quoties in sancta Ecclesia recte quidam vivunt, sed tamen praedicare eamdem rectitudinem nesciunt, stellae quidem sunt, sed in siccitate aeris natae; quia per exemplum bene vivendi lucere caeteris possunt, sed per praedicationis verbum pluere nequeunt. Cum vero in ea quidam et recte vivunt, et aliis eamdem rectitudinem verbis praedicationis influunt, quasi ad proferendas pluvias in coelo stellae producuntur, quae sic vitae suae meritis luceant, ut etiam sermone praedicationis pluant. An non in hoc coelo astrum pluviae Moyses exstitit, qui cum de supernis emicuit, corda peccantium quasi arentem inferius terram sanctae exhortationis pluvia ad ubertatem germinis infudit? An non Isaias astrum pluviae ostensus est, qui in eo quod lucem veritatis praevidens tenuit, siccitatem infidelium prophetando annuntians rigavit? An non Ieremias et prophetae caeteri, velut in coelo positi astra pluviae fuerunt, qui in praedicationis culmine erecti, dum pravitatem peccantium libere increpare ausi sunt, quasi verborum guttis obcaecationis humanae pulverem rigando presserunt? Quorum videlicet animas ab hac corruptibili carne susceptas, quia ex praesenti vita superna iudicia auferunt, quasi a coeli facie stellae pluviae subtrahuntur, et ad occultum astra redeunt, dum peractis suis cursibus sanctorum animae in thesauris dispositionis intimae reconduntur. |
3 | [13. ] His subductis, missi apostoli, qui imbres tanquam gurgites effuderunt.---Sed quia terra aresceret si subductis stellis pluviae superna funditus fluenta cessarent, recte dicitur: Qui aufert stellas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum. Nam cum prophetas abstulit, eorum vice Dominus apostolus misit, qui in similitudinem gurgitum pluerent, postquam subductis antiquis Patribus exteriora legis praedicamenta tacuissent. Stellas ergo pluviae abscondit, et ad instar gurgitum imbres fudit, quia dum praedicatores legis ad secreta et intima retulit, per dicta sequentium uberior vis praedicationis emanavit. |
4 | [Vet. V.] [ 14. ] Post apostolos, sancti Patres doctrinam sacram auxerunt.---Possunt quoque per stellas pluviae, sancti apostoli designari, de quibus Iudaeae reprobatae per Ieremiam dicitur: Prohibitae sunt stellae pluviarum imber non fuit . Stellas ergo pluviae Dominus abstraxit, atque ad instar gurgitum imbres fudit, quia cum de Iudaea praedicantes apostolos abstulit, doctrina novae gratiae mundum rigavit. Quod utrumque factum in Ecclesia potest non inconvenienter intelligi, quia cum solutis corporibus ad secretos supernorum sinus apostolorum animas retulit, quasi a coeli facie stellas pluviae abscondit. Sed ablatis stellis pluviae, in morem gurgitum imbres dedit, quia etiam reductis ad superna apostolis, per expositorum sequentium linguas, divinae fluenta scientiae diu abscondita largiori effusione patefecit. Nam quod illi sub brevitate locuti sunt, hoc exponendo isti multipliciter auxerunt. Unde et non immerito ipsa expositorum praedicatio gurgitibus comparatur: quia dum multorum praecedentium dicta colligunt, ipsi in eo quod astruunt profundius dilatantur. Nam dum testimonia testimoniis iungunt, quasi ex guttis gurgites faciunt. Quorum verbis dum quotidie gentilitas docetur, quia peccatorum mens coelestem scientiam accipit, quasi stans in terra aqua gurgites ostendit. Sed nequaquam se eisdem apostolis expositores in scientia praeferant, cum exponendo latius loquuntur. Meminisse quippe incessanter debent, per quos eiusdem scientiae inventiones acceperunt. Unde et apte subiungitur: |