monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, V . <<<     >>> VII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT VI [Rec. IV].

1 VERS. 26.---Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.
2 [9. ] De Deo tunc tantum aliquid intelligere incipimus, cum eum nos digne cognoscere non posse sentimus.---Superius dixerat: Ecce Deus excelsus: nunc iterum dicit: Ecce Deus magnus. Quid est quod de Deo loquens ecce dicit, et ecce repetit, nisi quod ecce dicimus de ea re quam in praesenti monstramus? et quia Deus ubique praesens est, cum de illo ecce dicitur, etiam non videntibus adesse memoratur. Bene autem eum vincere scientiam nostram narrat, quem videri ab omnibus dixerat, quia etsi ex ratione conspicitur, magnitudo tamen illius nulla nostri sensus subtilitate penetratur. Quidquid namque de claritate eius magnitudinis scimus, infra ipsum est; et tanto ab eius scientia longe repellimur, quanto eius potentiam nos comprehendisse suspicamur. Nam quamvis in altum mens nostra rapiatur, eius tamen magnitudinis immensitate transcenditur. Cuius tunc aliquid quasi ex parte cognoscimus, quando eum nos digne cognoscere non posse sentimus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.150v csg208.222